Charter Document - 04810315
Charter Number: 04810315
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem Devocionis tue meretur sinceritas ut tuis supplicationibus in hiis que digne postulas favorabiliter annuamus Sane lecta nobis ex parte tua peticio continebat quod cum olim sicut moris est in tua promotione juravisti te antiquas et approbatas scriptas et non scriptas consuetudines Carnotensis ecclesie servaturum in quibus inter alia continetur quod prebendas personatus dignitates et alia beneficia que pro tempore vacare contingeret personis ydoneis conferre deberes infra menia civitatis et in capitulo Carnotensi tandem bone memorie G[ilo] archiepiscopus Senonensis una cum suffraganeis suis in detestacionem erudelitatis horrende per excidium quondam R[aginaldi] cantoris Carnotensis apud Carnotum nequiter perpetrate provinciali concilio convocato de voluntate et assensu majoris et sanioris partis Capituli Carnotensis duxit deliberatione provida ordinandum ut cum Capitulum ipsum secure apud Carnotum morari non posset infra certum tempus civitatem egredientes eamdem ad castrum Medunte ipsius diocesis se tranferrent ac residentes apud ecclesiam Beate Marie loci ejusdem de omnibus negociis spiritualibus et temporalibus ac etiam de electionibus inibi libere tractarent et disponerent sicut in ecclesia Capitulo Carnotensi infra muros civitatis ejusdem tractare et disponere licebat donec super ipsis esset aliter ordinatum prolata nichilominus in eodem concilio sentencia excommunicationis in omnes qui contra hujusmodi ordinacionem aliquid attemptarent Quare nobis humiliter supplicasti ut dicta ordinacione durante prebendas et beneficia necnon personatus et dignitates que in predicta ecclesia Carnotensi vacare contigerit in dicto castro libere valeas prout ad te pertinet ydoneis conferre personis ac de eis ordinare et disponere ac si in civitate et capitulo existeres memoratis non obstante juramento predicto quod de consuetudinibus vel statutis memorate Carnotensis ecclesie observandis fecistis etiam si eodem consuetudines vel statuta generaliter vel specialiter sint a sede apostolica confirmata indulgere tibi de benignitate sedis apostolica curaremus Nos itaque tuis supplicationibus inclinati auctoritate presentium concedimus postulata Nulli ergo omnino hominum liceat Datum Anagnie iii idus septembris pontificatus nostri anno duodecimo