utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820016

Charter Number: 04820016
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1145 - 1260
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil 0016
map View Map
Charter:
Juramentum quod Canonici in sua nova receptione prestare tenentur ut mos est Ego N hujus ecclesie prebendatus juro ad Sancta DeiEvangelia hic existentia per me sponte tacta aut si fuerit presbiter manu tacta ad pectus quod residentiam faciam personalem bona fide Item quod statuta et consuetudines laudabiles et a multis seculis usitatas observatas atque approbatas hujus ecclesie pro posse observabo nec novas introducam absque consilio et assensu dominorum meorum Abbatis et Capituli ejusdem Ecclesie Item quod bona et res immobiles atque jura perpetuo incorporata idem Ecclesie non alienabo sed conservabo et deffendam eorumque alienationi indebile non consentiam sed alienata si que sint aut fuerint recuperari procurabo toto posse Item quod distribuciones non recipiam nisi horis interfuero quibus est distribui consuetum in ipsa ecclesia Item quod secreta capituli nemini pandam aut revelabo Sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei Evangelia [que postmodum deosculabitur] Nota Hec ultima clausula omittitur si non sit in sacris ordinibus constitutus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter