utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820025

Charter Number: 04820025
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1146
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil 0025
map View Map
Charter:
Diploma Henrici fratris Ludovici regis pro monasterio Sancti Victoris Henricus frater illustris Ludovici Dei gratia Francorum regis et ducis Aquitanorum et Dei permissione abbas regalium abbatiarum omnibus Christi fidelibus tam posteris quam præsentibus in perpetuum Jam ad multorum devenit notitiam quod illustris memoriæ pater meus Dei gratia rex Francorum Ludovicus Beati Victoris ecclesiam de pulvere paupertatis erexit eamque canonicorum regularium ordine insignitam abbatiam instituit cui etiam juxta regalem munificentiam plurima beneficia contulit et in augmentum veræ dilectionisquosdan de filiis suis fratribus nostris cum ex hac vita decederent in eadem religionis domo sepeliri mandavit Ego itaque videns plantationem patris mei de die in diem proficere et religionis non solum flores sed eciam uberrimos fructus afferre et jam præ multitudine fratrum ea eciam que pater large contulerat eis non posse sufficere necessarium duxi de his bonis quæ in sancta ecclesia divina bonitas mihi concesserat eisdem fratribus ad sustentationem ipsorum aliquid impertiri Proinde noverint universi et præsentes et posteri quod prædictis canonicis Beati Victoris ob remedium animæ meæ et majorum meorum in ecclesia Sancti Exuperii de Corbolio prebendam unam assensu canonicorum ejusdem ecclesiæ donavi et in perpetuum habere concessi Nec illud latere volumus quod huic dono prædictus frater meus rex non solum assensum præbuit sed etiam ut hoc faceremus et voluit et rogavit Quod ne valeat []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter