utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820033

Charter Number: 04820033
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1198
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen Philippus Dei gracia Francorum rex Regiam decet excellenciam ecclesiis non solum largiri propria verum eciam dona benigno favore prosequi aliena et tamen non nichil largi[a]tur de proprio qui vigorem perpetuitatis beneficio tribuit alieno Notum itaque facimus universis presentibus pariter et futuris quod Hugo Clementis Beati Exuperii Corboliensis abbas videns in ecclesia predicta omnino deesse unde cum necessitas urgebat fabrica repararetur ecclesie et ex hoc ipsam ecclesiam multociens jacturam incurrere prebendam que fuit Guillelmi cantoris ejusdem loci ipsi ecclesie perpetuo concessit ad hoc ut deillius prebende fructibus ornamenta altaris et vestimenta et libri ecclesie necessarii exibeantur et tota ecclesie fabrica perpetuo sustentetur Verumtamen ne servicium ecclesie in clericis diminueretur constitutum fuit ut unus vicarius prebendam illam deserviret qui de fructibus ipsius prebende annuatim quadraginta solidos et octo sextarios hybernagii perciperet Quod karissima mater nostra Adela regina que castrum Corboilum nomine dotalicii tunc temporis tenebat concessit et nos Dei intuitu concessimus manumque supremam apponentes ut robur perpetue stabilitatis obtineat sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato confirmamus Actum Parisius anno ab Incarnacione Domini millesimo centesimo nonagesimo octavo regni nostri decimo nono astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Signum Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Droconis constabularii Data vaccante cancellaria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter