utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820034

Charter Number: 04820034
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1155
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen Ego Philipus Francorum regis frater et filius Dei gracia ecclesie Beati Exuperii Corboliensis abbas omnibus notum fieri volo tam hiis qui sunt quam qui futuri sunt quod capitulo ejusdem ecclesie annualia prebendarum quociens persone a vita decedebant duobus sacerdotibus ibidem servientibus abbate inconsulto ex antiqua consuetudine donare licebat Consideratasiquidem a mansionariis ibidem canonicis in ecclesia illa ministrorum Dei penuria sana et honesta duct[ur]i intencione me unanimiter ad[h]ierunt rogantes quatinus amore Dei in meorum et patris et matris mee remissionem peccatorum quatuor sacerdotibus assiduo Dei servicio in ecclesia prefata destinatis annualia prebendarum quocumque modo persona mutataretur concederem Ego vero nichilominus quam ipsi divina pietate duct[ur]us juste eorum peticioni assentivi Quod ut apud posteros firmum existat et ne alicujus pravitate cassari valeat scripti mei auctoritate et sigilli mei impressione feci muniri Datum Parisius in domo mea anno ab Incarnacione Domini millesimo centesimo quinquagesimo quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter