utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820045

Charter Number: 04820045
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ego Odo ecclesie Sancti Petri de Calmis abbas totusque ejusdem ecclesie conventus notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod nos in excambium dedimus ecclesie Beati Exuperii Corboliensis quatuor solidos censuales quos domus nostra possidebat duodecim denarios videlicet de platea que est post domum Johannis Mandin in Corbolio et decem et octo denarios de vineis Ade Cochetarii que fuerunt Jadonis militis et duodecim denarios apud Tigeriacum de domo et tota terra Guidonis Bodet et quatuor denarios apud Sentriacum de vineis Galteri Hemun et duos denarios de terra Reginaldi Tortel pro quatuor solidis censualibus quos predicta ecclesia Beati Exuperii habebat apud Everiacum in Bria super terram Reginaldi militis Super hoc autem domus nostra se plegiam exhibuit garentesie ferende si quando ei necessarium fuerit Quod ut ratum et inconcussum in perpetuum perseveret id ipsum scripto commendari et sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo nono presentibus et concedentibus ex parte nostra Odone abbate Gaufrido priore Roberto de Bocin Roberto de Lu Petro de Livri et universis aliis fratribus nostris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter