utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820065

Charter Number: 04820065
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constituti Philipus de Garenciis armiger et Isabellis ejus uxor asseruerunt coram nobis se habere et possidere apud Bondoufle viginti arpenta terre arabilis que defunctus Reginaldus de Plesseio miles dedit et concessit in maritagium dicte Isabelli quondam filie sue ut dicitur quando contraxit cum Philipo supradicto Asseruerunt eciam se habere et possidere apud dictam villam undecim solidos censuales supra undecim arpenta necnon et campipartem in undecim arpentis antedictis que omnia dicti Philipus et Isabellis recognoverunt se vendidisse et concessisse ecclesie Beati Exuperii Corboliensis ad opus communitatis dicte ecclesie pro quatuor viginti libris Parisiensium jam sibi solutis sicut confessi sunt coram nobis promittentes fide data quod contra vendicionem illam per se vel per alium non venient in futurum sed predicta omnia dicte ecclesie ad usus et consuetudines Francie contra omnes bona fide garantizabunt Dictavero Ysabellis uxor dicti Philipi quitavit penitus et expresse quicquid in predicta terra censu et campiparte habebat vel habere poterat racione dotalii sive alio modo spontanea non coacta fide in manu nostra prestita corporali Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tercio mense junio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter