Charter Document - 04820075
Charter Number: 04820075
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis ego Ferricus de Joiaco miles et dominus de Vallibus salutem in Domino Notum facio universis tam presentibus quam futuris quod ego assensu et voluntate spontanea nobilis mulieris domine Maltildis uxoris mee totam terram arabilem sitam apud Bondoufleque fuit defuncti Reginaldi de Plesseto militis quam terram Philipus dictus de Garencieres armiger accepit in maritagium cum Ysabelli uxore sua filia dicti Reginaldi et campi partem undecim arpentorum alterius terre arabilis site juxta predictam terram et undecim solidos Parisiensium censuales sitos super dictos undecim arpentos terre que omnia dictus Philipus et Ysabellis uxor sua predicta vendiderunt ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis ad opus communitatis ejusdem ecclesie pro octoginta libris Parisiensium laudavi et concessi ego Ferricus predictus secundus dominus feodi predicte ecclesie in manu mortua quiete et pacifice in perpetuum possidenda quitans et concedens eidem ecclesie quicquid juris habeo vel habere possum in omnibus supradictis Promisi eciam bona fide me garentizaturum predicte ecclesie omnia predicta sicut secundus dominus feodi debet garentizare et quod laudacionem istam et concessionem per me vel per alios de cetero dicte ecclesie non turbabo et quod predictas laudacionem et quitacionem non contraveniam in futurum vel per alios nullatenus attemptabo In quorum omnium memoriam et testimonium presentes litteras sigilli mei munimine feci roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo septimo mense junio