utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820084

Charter Number: 04820084
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1241
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater Theobaldus dictus abbas Vallis Sarnaii totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Notum facimus quod nos assensu et voluntate omnium nostrum et singulorum diligenti tractatu prehabito in capitulo nostro in recompensacione et nomine escambii pro quinque solidis Parisiensium annui redditus tantummodo quos capitulum Sancti Exuperii Corboliensis nobis et ecclesie nostre contulit super redditibus suis de Balencuria annis singulis in festo Sancti Remigii apud domum nostram de Roisiaco persolvendis sicut in ejusdem litteris capituli continetur damus et concedimus eidem capitulo et ejus ecclesie duodecim denarios censuales de censu in perpetuum possidendos cum omni justicia et dominio et omnibus aliis ad censum dominium justiciam pertinentibus que possumus habere ibidem quos duodecim denarios habebamus Corboili de censu super domum quamdam sitam Corbolii in magno vico inter domum Jaqueline la Bricharde et domum Bertaudi de Pareto que dicitur domus Theolbaldi de Moreto militis liberam et quitam ab omni coustuma ita quod tenetur dictum capitulum et conventum est Theolbaldum de Moreto militem et ejus heredes tenere et conservare ad usus et libertatem quibus nos tenebamur eisdem Predictos autem duodecim denarios censuales cum omnibus predictis tenemur et promittimus per stipulacionem solempnem garantizare et liberare libera et quita contra omnes dictis capitulo et ejusdem capituli ecclesie tenenda in manu mortua sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi Et de hoc et ad omnia supradicta tenenda facienda et adimplenda et dictis capitulo et ecclesie sicut dictum est contra omnes liberanda nos successores nostros monasterium nostrum et bona ejusdem obligamus eisdem specialiter et expresse et promittimusbona fide quod contra predicta vel aliquid predictorura nullatenus veniemus Et renunciamus expresse beneficio juris restitucionis in integrum et omni juris canonici et civilis auxilio per quod possemus illud jus restitucionis in integrum petere et obtinere et omni probacioni juris vel facti per testes vel instrumenta faciende ad probandum nos et monasterium nostrum super hoc facto lesos esse Renunciamus eciam omni actioni et excepcioni juris vel facti que contra presens instrumentum vel contra hoc factum posset opponi et omnibus litteris apostolicis impetratis vel impetrandis contra eos super hoc facto et volumus quod nobis non valeant nec prosint contra eos In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigillo nostro sigillavimus Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo mense julio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter