utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820095

Charter Number: 04820095
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis P Parisiensis ecclesie archidiaconus salutem in Domino Noveritis quod in nostra presencia constitutus magister Hamo canonicus Sancti Exuperii Corboliensis [dedit] vineam quam possidet in censiva Beati Exuperii apud Soichebouteille et vineam quam habet apud Santriacum et domum quam possidet in censiva Beati Exuperii in claustro contiguam herberguagio defuncti Balduini de Corbolio militis retento sibi quoad vixerit et Hamoni et Yvoni nepotibus suis seu altero eorum qui supervixerit post se in omnibus predictis usufructu excepto quod de medietate dicte domus voluit quod statim post mortem ipsius donatoris veniret libere ad dictam ecclesiam pro ejusdem donatoris et regis Philipi anniversario annis singulis in prenotata ecclesia faciendo Hanc vero donacionem voluerunt et concesserunt prenominati Hamo et Yvo nepotes sui et fidem dederunt in manu nostra corporalem quod contra hoc per se vel per alium venire de cetero nullatenus attemptabunt In cujus rei memoriam presentes litteras sigilli nostri munimine dedimus ad peticionem parcium sigillatas Datum apud Corbolium anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo mense decembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter