utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820097

Charter Number: 04820097
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1252
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil 0097
map View Map
Charter:
De domo altaris Trinitatis et de quadam vinea sita in territorio qui dicitur Vicus Furcarum Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Pari siensis in Domino salutem Notum facimus quod coram nobis constitutus Richardus presbiter beneficiatus altaris Sancte Trinitatis in ecclesia Beati Exuperii siti recognovit se habere et tenere a capitulo dicte ecclesie in villenagio ad opus dicti altaris quamdam domum sitam in claustro dicte ecclesie ut dicitur ad duos solidos censuales et duodecim solidos pro anniversario defuncti Reginaldi capicerii in ipsa ecclesia celebrando dicto capitulo quolibet anno persolvendos et quandam peciam vinee sitam ut dicitur in territorio qui dicitur Vicus Furcarum honeratam in duobus solidis annui census et octo solidis Parisiensium pro quodam anniversario in dicta ecclesiam annuatim celebrando dicto capitulo annuatim persolvendis que domus et vinea sunt ut dicebat de censiva et dominio capituli supradicti Recognovit eciam quod quecumque persona que de novo institueretur de cetero ad beneficium dicti altaris tenetur pro relevamento dictorum domus et vinee septem libras Parisiensium aliis honeribus duraturis persolvere capitulo annotato promittens fide data quod contra premissa per se vel per alium nonveniet in futurum Quod audivimus hoc testamur salvo jure alieno Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo mense junio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter