utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04820099

Charter Number: 04820099
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1257
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Seguinus decanus christianitatis Meledunensis salutem in Domino Notum facimus quod cum contencio verteretur ab Ysabelli domicella de Noisement relicta Ligerii armigeri et a Guillelmo ejusdem domicelle filio contra capitulum ecclesie Beati Exuperii Corboliensis super eo videlicet quod ipsi dicebant se habere griagium in memore dicte ecclesie quod dicitur de Forges scilicet unum obolum in quibuslibet duodecim denariis provenientibus ex vendicione dicti nemoris ad quod se opponebat dictum capitulum asserens dictos domicellam et filium ejus predictum nichil juris habere in predictis prout ipsi domicella Ysabellis et Guillelmus ejus filius hec omnia confessi sunt coram nobis tandem proborum consilio predicti domicella Ysabellis et Guillelmus filius ejus scientes intencionem suam non esse probabilem ut pote qui in predictis nichil juris se habere credebant prout similiter coram nobis affirmabant nolentesque dictum capitulum super dicto griagio defraudare quitaverunt dicto capitulo quicquid petebant seu reclamabant in dicto griagio et eciam totum jus quod dicebant se habere in ipso si aliquod jus habebant vel habere poterant in eodem [necnon] absolventes super premissis penitus capitulum supradictum Quitaverunt eciam dictum capitulum de omnibus contencionibus et arreragiis pertinentibus ad premissa promittentes fide media quod contra quitacionem per se vel per alium non venient in futurum et quod dictum capitulum racione predictorum de cetero nullatenus inquietare seu molestare presument nec per alium facient molestari renunciantes in hoc omnibus exceptionibus tam juris quam facti beneficio restitucionis in integrum privilegio crucis et fori necnon omnibus et singulis juribus legibus auxiliis privilegiis et alleguacionibus que in hoc facto possent eisdem prodesse et dicto capitulo nocere se et heredes suos ad hec obligantes specialiter et expresse se eciam quantum ad hoc supponentes juridictioni curie nostre et successorum nostrorum ubicumque maneant vel existant In cujus rei testimonium ad peticionem dictorum domicelle et Guillelmi ejus filii presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense octobri [Yterius ferit me fieri]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter