Charter Document - 04820125
Charter Number: 04820125
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Privilege
Date: 1209
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Privilege
Date: 1209
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen Ego Henricus Sancti Melloni abbas et Guillelmus thesaurarius et totum ejusdem ecclesie capitulum notum facimus tam presentibus quam futuris quod de communi assensu communicato cum sapientibus consilio pro ecclesie nostre utilitate statuimus ut universi vicarii Pontysarenses qui debent esse decem numero sint sacerdotes et perpetui et residentes et preter hos decem instituimus diaconum et subdiaconum perpetuos Dyaconus sexaginta solidos percipiet annuatim viginti solidos in festo Sancti Melloni viginti in Purificatione Beate Marie alios viginti in festo Beati Johannis Baptiste Subdiaconus autem triginta solidos percipiet prenominatis terminis Isti vero instituentur ab abbate et capitulo vel majori parte eorum et redditus eorumdem de communitate quondam refrectorio pertinente persolventur et isti jurabunt obedienciam abbati et capitulo et utrique servicio ecclesie singulis diebus et noctibus et maxime ad magnam missam tenebuntur interesse vel alium pro se querere qui ibidem sufficienter deserviat Postquam canonicus vicarium instituerit non poterit amoveri nisi tale quid commiserat pro quo jure debeat amoveri et tunc de assensu abbatis et canonici cujus est vicarius et capituli vel majoris partis Sciendum autem quod canonici de priori instituto bona communitatis percipientes sicut vicarii sive intersint officio sive non ducti pietatis intuitu penitus ipsis vicariis remiserunt nichil de cetero percepturi de eadem communitate exceptis anniversariis de quibus percipient sicut vicarii si servicio intererunt Duodecim etiam denarios sicut vicarii percipient in festo Beati Melloni Sciendum etiam quod si aliquis vicariorum non interfuerit matutinis et magne misse nichil accipiet de distributione communitatis eo excepto quod quando sibi minuerit duabus noctibus quiescere poterit et habebit porcionem suam de communitate ac si interesset officio Et si decubuerit in lecto egritudinis tribus ac pluribus noctibus et videatur quod infirmetur tunc de prima nocte et de aliis suam habeat porcionem Canonicus vicariam suam quocienscumque vacaverit conferet cuicumque voluerit sine contradicione et abbati presentabitur et ab eo quiete et pacifice recipietur si persona sit ydonea et tunc idem vicarius coram abbate jurabit se neque dare neque dedisse nec daturum esse nec promisisse nec alium pro vicaria obtinenda pro se et vicarius juri stabit coram canonico cujus erit vicarius si presens erit canonicus Si presens non erit canonicus expectabitur per quindecim dies quibus transactis vicarius ille per judicium abbatis in capitulo judicabitur cum consilio canonicorum ibidem existencium Si autem abbas interesse non potuerit per eum quem ad hoc sibi instituet faciendum similiter fiet justicia Cum autem instituerit canonicus vicarium jurabit canonice cujus erit vicarius et abbati et capitulo reverentiam et obedienciam pro posse suo observaturum Si vero aliquis instituendus vicarius aliud ecclesiasticum beneficium in villa Pontysare obtinebit vel adeptum beneficium dimittet vel vicariam resignabit Capellanus eciam alicujus habentis in eadem villa parochiam nullus vicarius esse poterit Ut autem quidquid prescriptum est ratum et illesum permaneat in perpetuum sigillorum nostrorum munimine presentem paginam corroboravimus Si quis autem rei prescripte obviare attemptaverit anathematis vinculo astrictum se non ignoret Actum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo nono apud Pontisaram Henrico existente abbate Guillelmo thesaurario canonicis Vincencio Pice Radulpho de Pissiaco Nicholao de Monte Caprioli Guarino Roberto de Castriduno Johanne de Mesniis Gualtero de Pissiaco Roberto nepote ejus