utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04830007

Charter Number: 04830007
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Thomas d'Épernon et de Notre-Dame de Maintenon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1203 - 1244
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Epernon, prieuré Saint-Thomas
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Officialis Curie Carnotensis in domino salutem Noverint universi quod nos anno domini millesimo cc xl quarto mense septembris quasdam litteras clare memorie Symonis quondam Comitis Montisfortis vidimus inspeximus verbo ad verbum sub hac forma Ego Symon de Monte forti notum fieri volo presentibus et futuris me cum iter Jherosolimitane peregrinationis aggressurus essem in proximo reddidisse et in perpetuam elemosinam concessisse monachis Sancti Thome Sparnonensis feriam unam habendam singulis annis in festo Sancti Ligerii in burgo Sancti Thome libere et quiete sicut eam habuerant per aliquos annos in tempore avi mei bone memorie Symonis quondam Comitis Ebroicensis excepto quod sanguinem quitavi eis et in perpetuam elemosinam concessi quem avus meus sibi retinuerat cum dictis monachis dictam feriam concessisset Habebunt autem omnes homines venientes ad eandem feriam liberum et quitum per terram meam commeatum in eundo et in redeundo securi Monachi vero de eadem feria quocunque die accident omnes consuetudines integre libere et quiete percipient propriis usibus profuturas Preterea conquerente R tunc priore dicte domus didici quod in mercatis Sparnonensibus et de Ellevilla quidam mercatores quos stallarios vocant in decimis mercatis que habet de elemosina mea et antecessorum meorum eis consuetudinem non redebant quam ementes et venditores reddere solent occasione stallagiorum que prepositi nostri Sparnonensis et de Barzella annuatim ab eis percipere consueverunt Quod iniquum esse propendens volui concessi et firmiter precepi quod in mercatis que monachis pro decima eveniunt nullus stallarius occasione stallagiorum inveniatur immunis a reddendis consuetudinibus quas alii qui stallarii non sunt reddere solent mercatores sed eas in mercatis suis integre monachis reddere teneantur Quod ut ratum sit scribi feci et sigilli mei ob custodiam pariter et memoriam communiri Actum fuit apud Sparnonem solempniter anno gratie mcc iij Testibus his de monachis Roberto priore dicte domus Ulrico priore Claustri Hannone sacrista Hugone cellarario Johanne Lepotier Gaufrido Alcoin et multis aliis De militibus Guidone fratre meo Symone de Gaseran Hermoin Symone de Hanchis Haimerico filio ejus Amaurico Drogone de Hanchis Amaurico de Change Roberto de Amelio et multis aliis De burgensibus Drogone pellipario Petro et Egidio filiis ejus Thoma filio Frogerii Roberto Dulvere Guillelmo Alarii Renoldo megiscerio et multiis aliis Datum anno et mense prenotatis Quod vidimus testificamur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter