Charter Document - 04850038
Charter Number: 04850038
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1183
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1183
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Mauricius parisiensis archidiaconus et Jovinus scolarium aurelianensium magister omnibus qui presentem paginam viderint in Domino salutem Noverint universitas vestra quod mandatum domini Pape recepimus sub hac forma [] Cum hujus igitur auctoritate mandati ad instanciam abbatisse et monialium de Montemartirum Hubertum militem et Mariam uxorem ejus legitime citissimus partibus tandem comparentibus coram nobis ex parte monialium fuit propositum quod cum super tota hereditate Willelmi Normanni et Marie sororis ejus sita in potestate de Barberi quam idem Willelmus et Maria donaverant monasterio prefato coram episcopo ambianensi a Papa judice delegato fuisset aliquamdiu litigatum tandem mediante compositione et pace dictus Hubertus et uxor ejus juramentis interpositis totam hereditatem dictorum Willelmi et Marie sitam apud Barberi penitus quitaverunt cum expensis monasterii eidem monasterio legitimam garandiam portaturi unde ex parte monialium petebatur ut dictus Hubertus et uxor ejus adversus molestantes sicut juraverant legitimam garandiam portarent Tunc dictus Hubertus agens pro uxore exhibitis prius litteris domini silvanectensis episcopi in quibus continebatur quod uxor illius constituebat eum procuratorem quicquid ageret ratum habitura negavit se de tota hereditate composuisse sed de parte cumque de tota hereditate ipsos composuisse pars abbatisse se constanter assereret probatura dilaciones utrique parti ad probandam intencionem suam assignavimus Cum itaque omnia rite ac sollempniter agerentur et negotii veritas per legitimos et idoneos testes nobis innotesceret priore Sancti Martini de Campis justa de causa absente qui nobiscum erat judex delegatus de consilio prudentum ad calculum diffinitive sententie procedentes sic diffiniendo sententiavimus abbatissam Montismartyrum et monasterium absolvimus ab impeticione Huberti militis de Pomponio et Marie uxoris ejus adjudicantes predicte abbatisse et monasterio quicquid Willelmus Normannus et Maria soror ejus habuerunt in potestate de Barberi ipsi Huberto et uxori ejus super hoc perpetuum sub excommunicatione imponentes silencium precipientes sub excommunicatione etiam eisdem ut si quis prefatam abbatissam et monasterium super hoc molestaverit legitimam ferant eis garandiam cum expensis monasterii tum quia per instrumenta nobis legitime constitit ipsos ad hoc juramento prestito teneri