utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04850043

Charter Number: 04850043
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188
Date Type: Internal
Resource Link(s): Montmartre, abbaye Saint-Pierre
map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Ego Mauricius Dei gracia Parisiensis episcopus notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod Paganus de Bosco miles in presencia nostra constitutus ecclesie Montismartirum in elemosinam concessit assensu uxoris sue Aveline ut arpennum unum vinee apud Saives situm in perpetuum possideret ita ut neque ab ipso neque ab heredibus suis dicta ecclesia vineam illam vendere cogeretur invita Preterea prefatus miles acceptis debeneficio ecclesie solidis XX pressuram ipsam ejusdem vinee in perpetuum sepedicte ecclesie donavit nichil potestatis in tota vinea retinens preter censum VIII denariorum quo soluto sanctimoniales militi illi vel successoribus suis quantum ad vineam illam in nullo respondebunt Testes interfuerunt Theobaldus abbas Herivallensis Bernerius decanus de Mosterolo Frater Daniel Nicholaus Petrus decanus de Gonessa Garnerius prepositi de Sancto Clodoaldo Forcoins de Lai Arnulfus de Montemartirum Actum apud Sanctum Victorem anno incarnacionis Dominice MCLXXXVIII episcopatus nostri XXVIII quod ne valeat sigilli nostri oblivione deleri vel levitate qualibet infringi scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate confirmavimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter