utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04850046

Charter Number: 04850046
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1192
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gracia Francorum rex noverint universi quod S Ancelina soror Theebaldi divitis domos suas Parisius apud Sabulum sitas et V arpennos vinearum quos habebat apud Barneolos que omnia acquisierat pro remedio anime sue et mariti sui Acelini Cambitoris et parentum suorum dedit in perpetuam elimosinam ecclesie beati Dyonisii Montis martirum ita tamen quod ipsa et filia sua Sibilla monialis apud Montem martirum vel ea que alteri supervixerit tam dictarum domorum quam vinearum proventus quamdiu vixerint habebunt Quod ut perpetuam sortiatur stabilitatem sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari Actum Parisius anno ab incarnatione Domini MC nonagesimo [secundo] regni nostri anno tertio X Astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data vacante cancellaria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter