Charter Document - 04850082
Charter Number: 04850082
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Officialis curie parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constituti Rogerus Christianus et Agnes ejus uxor et Richardus presbiter frater dicti Rogeri recognoverunt se vendidisse abbatisse et conventui Montis martyrum pro sex libris parisiensium jam sibi solutis prout confessi sunt coram nobis duodecim solidos parisiensium de incremento census super duabus domibus sitis ut dicitur apud Montem martyrum in censiva dicte abbatisse annis singulis percipiendos medietatem ad Pascha et ad festum beati Remigii aliam medietatem promittentes fide media quod contra venditionem istam per se vel per alium non venient in futurum et quod dictum censum prefatis abbatisse et conventui ad usus et consuetudines Parisius garantizabunt contra omnes Predicta autem Agnes quitavit quidquid in dicto censu habebat vel habere poterat ratione dotalicii vel alio modo spontanea non coacta fide data promiserunt Rogerus et uxor ejus et presbiter predictus quod infra quinque annos ponent centum solidos parisiensium in emendationem dictarum domorum Actum anno Domini MCCXXX septimo mense Junio