utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04860052

Charter Number: 04860052
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1246
Date Type: Internal
Resource Link(s): Morienval, abbaye Notre-Dame
map View Map
Charter:
Omnibus hec visuris Officialis curie Novionenses salutem in domino Vobis notum facimus quod in nostra presentia propter hoc constitutus Robertus major de Fonches recognovit se recepisse in excambium ab ecclesia de Morgnevalle pro domo sua de Fonches que contigua est domui ejusdem ecclesie et pro majoria sua de Fonches quam majoriam et domum tenebat in feodum de dicta ecclesia et appenditiis seu pertinentiis ejusdem majorie que inter villam de Fonches et extra tenebat tredecim jornalia et dimidium terre arabilis ipsius ecclesie site in territorio de Parviler in locis inferius annotatis videlicet tria jornalia cum viginti quinque virgis parum plus vel parum mimus in loco qui dicitur au Marchais unum bonarium retro boscum terre que fuit quondam Suplicii et totum residuum in Essartis ab ipso Roberto et ejus heredibus imperpetuum possidenda et habenda Ita videlicet quod dictam terram tenebit idem Robertus et heres sum ad curiam et placito bis in anno ad submonitionem dicte ecclesie Itaque si defecerunt pro quolibet defectu duos solidos et octo denarios parisinos eidem ecclesie pro emenda redderere teneretur Preterea idem Robertus recognovit se vendidisse dicte ecclesie bene et legitime pro quatuor libris parisiensibus sibi ab eadem Ecclesia jam solutis in pecunia numerata unum curtilium situm apud Fonches inter mariscum et domos supra dictas abipsa Ecclesia imperpetuum quitte libere pacifice et integre possidendum et habendum Huic autem venditioni et excambio supra dictis Marguareta uxor dicti Roberti presens fuit et hec omnia voluit laudavit et approbavit et in eadem expresse consensit coram nobis recognoscens se sufficiens excambium recepisse a dicto Roberto marito suo pro dotalitio quod in predictis majoria cum appenditiis et pertinentiis ejusdem et curtilio habere dicebatur videlicet septem jornalia terre supra dicte et per illud excambium dicta Marguareta omne jus quod in predictis majoria appenditiis seu pertinentiis et curtilio habebat seu habere poterat ratione dotalicii seu quocumque alio modo spontanea voluntate non coacta in manu nostra resignavit et eidem Ecclesie imperpetuum quittavit penitus et gerpivit et fidem in manu nostra prestitiverunt corporalem prefati Robertus et Marguareta quod ipsam Ecclesiam super predictis majoria appenditiis seu pertinentiis et curtilio de cetero molestabunt nullatenus seu gravabunt nec artem nec ingenium per se vel per alium querent per que dicta Ecclesia possit aut debeat super predictis majoria appenditiis et pertinentiis ejusdem et curtilio seu aliqua parte eorum imposterum molestari vel gravari seu in causam trahi coram aliquo judice ecclesiastico vel seculari Immo eidem legitimam ferent garandiam ad usus et consuetudines patrie adversus omnes juri et legi parere nolentes In cujus rei testimonium presentes litteras ad instanciam dictorum Roberti et Marguarete ejus uxoris sigillo curie Noviomensis fecimus roborari Datum anno millesimo ducentesimo quadragesimo sexto mense julio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter