utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870001

Charter Number: 04870001
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exemption
Date: 1129
Date Type: Internal, A.D., Regnal, Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Johannes Dei gratia Aurelianensis episcopus notum fieri volumus omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus quia Petrus regis capellanus et clericus noster presentiam nostram adiit postulans ut quandam domum quam ipse ante ecclesiam Sancte Crucis muro civitatis contiguam habebat ab omni censu et consuetudine quam domus illa per singulos annos episcopo persolvebat Dei et nostri gratia liberaremus Cujus petitioni satisfacientes domum illam tam ipsi quam ceteris omnibus qui post ipsum eam sunt habituri liberam omni censu et consuetudine quiete obtinendam concessimus ipsamque quietam esse sicut cetere claustrales sunt esse etiam domum claustri imperpetuum statuimus Quod ne posset oblivione deleri seu a posteris nostris infirmari placuit nobis et litteris nostris commendare et sigilli nostri auctoritate corroborare S Johannis episcopi S Stephani decani S Philippi cantoris S Archambaldi subdecani S Bartholomei capicerii S Algrini archidiaconi S Johannis archidiaconi S Stephani archidiaconi Actum Aurelianis publice in capitulo Sancte Crucis anno incarnati Verbi MCXX nono regni vero Ludovici regis XXIII regni autem filii ejus II episcopalus vero nostri XXIIII Data per manum Algrini cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter