utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870003

Charter Number: 04870003
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1092
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Ego Fulco sanctæ Belvacensis ecclesiæ episcopus notum facio omnibus tam futuris quam præsentibus quod Lanscelinus Belvacensis injuste invasit custodiam de hominibus Sanctæ Crucis Aurelianensis qui morantur in episcopatu Belvacensi Post multum temporis pænitentia ductus venit Aurelianis ante altare Sanctæ Crucis et in præsentia canonicorum custodiam quam usurpaverat dimisit per lignum buxeum quod super altare posuit pro isto malefacto veniam postulavit absolutionem promeruit et pro malefacti emendatione XXX solidos Deo et Sanctæ Cruci se daturum spopondit et Radulfum Belvacensem quondam regis dapiterum præsente Guarino Belvaci præposito fidejussorem dedit et postea idem Lanscelinus eos persolvit Defuncto ergo Lanscelino Lanscelinus filius ejus præfatam custodiam reclamavit et usurpare temptavit Hoc igitur audito Johannes Aurelianensis episcopus de sua et canonicorum parte literas nobis direxit scribens nobis præfatam defuncti Lanscelini sicut prædictum est super homines Sanctæ Crucis invasionem et quia pro malefacto fecerat emendationem exorans ut juniorem Lanscelinum super hac injuria conveniremus et Deo et Sanctæ Cruci suos homines liberos habere faceremus statuto die in conventu clericorum et laicorum nostrorum Lanscelinus a nobis commonitus venit et præfatam patris sui invasionem et pro invasione factam emendationem audiens et testimonium legitimorum virorum super hoc recipiens ilico pænituit et quod facere conabatur super homines Sanctæ Crucis omnino dimisit Actum Belvaci anno incarnati Verbi MXCII indictione XV pridie kalendas decembris regnante Philippo rege Ut autem hoc firmius et stabilius permaneret hoc scriptum in testimonium posterorum fieri jussimus et sigillo nostro corroboravimus Gualterius cancellarius scripsit Præsentes fuerunt clerici Hugo decanus Hugo de Sancto Pantaleone Petrus thesaurarius Rotbertus Gualterius de Miliaco Galterius filius Nanteri Laici Radulfus quondam regis dapifer Airardus Gualterus venator et Gualbertus frater ejus Guarinus præpositus Richerus buticularius Guarnerus thelonearius Frogerus Ercengerus Rainardus Goscelinus Rotbertus et Hugo fratres Deodatus Bernerus et Deodatus fratres Guoscelinus et Gualerannus filius ejus Ivo Nanterus Guoscelinus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter