utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870004

Charter Number: 04870004
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1137
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
Ego Helias Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus notum esse volo tam futuris quam præsentibus quod erat contemptio inter decanum Stephanum et ecclesiæ nostræ canonicos de quibusdam quæ decanus clamabat Dicebat enim decanus quod de omnibus talliis quæ in terra de majoria Petri Sanctæ Crucis fierent terciam partem habere deberet sive fierent pro Papa sive pro Rege seu pro terrarum emptione seu redemptione immo quacunque fierent causa Multonagium quoque et frescengiagium per totam terram singulis annis sese habere dicebat Convenit ergo ante me in capitulo Sanctæ Crucis per me et meam manum inter eos hoc modo pax Cognovit enim decanus coram me et omnibus illis qui aderant quod de talliarum tercia parte quam quærebat injusta res esset et prava et quæ teneri non deberet cum de eis canonici in proprios usus nichil acciperent et hoc me præsente dimisit et ante Dei majestatem in capitulo vultu humili flexis genibus voce supplici si quid inde peccaverat veniam postulavit et obtinuit Porro de multonagio et frescengiagio hoc inter eos convenit quod canonici concesserunt ut decanus in Rogationibus arietes quæreret et in Pentecoste eos haberet ita scilicet quod de unaquaque mansura unus aries aut duodecim denarii redderentur De frescengiagio vero quod in festo sanctæ Andreæ quæreretur in Natali redderetur id est de unaquaque mansura una frescengia vel decem et octo denarii redderentur Et has consuetudines redderent qui mansuras tenerent secundum quod quisque teneret id est qui totam mansuram teneret totum arietem totam frescengiam vel denarios redderet qui vero partem redderet secundum hoc quod teneret In quibus solvendis si rustici tardi aut negligentes existerent Major tantum de rebus eorum caperet quod infra dies octo decano summam vel deperditum sine lege aut aliqua alia exactione perficeret Hoc autem ut firmum teneretur cyrographo signari et sygilli mei impressione corroborari præcepi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter