utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870008

Charter Number: 04870008
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1159
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ego Rogerius Dei gratia Sancti Evurcii dictus abbas et ejusdem loci conventus notum esse volumus presentibus atque futuris quod venerabilibus canonicis ecclesie Sancte Crucis decem et octo denarios census quem in capite ecclesie Sancti Liffardi Aurelianensis habuimus pro terra que dicitur campus Agonis que in prebenda domni Girardi cantoris et domni Zacharie subdecani et domni Radulli capicerii fuit in escambium donavimus Quod ne ulla posset oblivione apud posteros deleri curavimus litteris commendare sigilli nostri impressione signare et venerabilium ac legitimorum virorum quorum subscripta sunt nomina et signa testimonio confirmare Signum domni venerabilis Manasse episcopi S domni Johannis decani S domni Girardi cantoris S domni Hugonis de Ruanova S domni Rogerii abbatis S domni Hugonis prioris S Ingerbaldi sacerdotis S Johannis sacerdotis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter