utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870011

Charter Number: 04870011
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1153 - 1154
Date Type: Internal, A.D., Regnal, Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinatis Ego Symon Sancte Crucis Aurelianensis decanus et totus ejusdem ecclesie conventus notum facimus tam futuris quam instantibus quod post decessum Petri majoris nostri inter nos et filium ejus Albertum habita est contencio de quibusdam que in terra nostra sive in hominibus violenter et injuste exigere videbatur Recognita autem post multas tribulationes Deo auxiliante just icia nostra terram quam predecessores sui apud Scalas occupaverant a nobis censualem recepit in summa XX solidorum singulis annis in festivate sancti Remigii reddendorum eo videlicet tenore ut nulli de heredibus ejus terram illam habere liceat nisi ei qui nostro assensu major[i]am obtinebit qui etiam terram illam sub eodem censu possidebit Et quociens possessor terre mutahitur terra illa XX solidis a capitulo redimetur Decimam terre illius et semper habuimus et semper habebimus In reliqua vero totius majorite terra nullam deinceps huie vel alii majori terram neque per se neque per alium licebit excolere preter feodum suum quod apud terminiacum ab antiquo esse dinoscitur Non hospitabitur cum aliquo hospitum nostrorum nec corvatas ex debito vel consuetudine poterit ab eis exigere vel habere nisi ex libera voluntate sua ei accommodaverint Questam nollam in terra nostra faciet nisi eam que tempore messis fieri solita est de frumento quam etiam hoc modo faciet non talliabit eam sed queret ab hominibus si voluerit non nominando eis aliquam summam In beneplacito autem eorum erit dare vel non dare Quod si non dederint vel non quantum ipse voluerit dederint nec vim facere nec eos ad justitiam propter hoc submonere licebit Graneas ubicunque voluerimus in terra nostra construemus et major in nulla earum aliquid reclamabit preter paleam omnem et stramen frumenti in sola grane[a] Terminiaci quod hospites nostri habent ei adducere Ad nichil vero aliud debent ei conductum In eadem iterum granea et in tribus aliis videlicet Faverolis Solgiaco et apud Villare Ducum in unaquaque tres modios frumenti habebit Tres servientes habebimus in tribus graneis videlicet Solgiaci Terminiaci Faverolis qui proprii erunt capituli in quibus vel super quos major non justiciam non exactionem non consuetudinem aliquam habebit Si tamen aliquis corum ultra unam masuram tenuerit vel dimidiam vel amplius de eo quod supra est majori justiciabilis erit Ad submonitiones vero et ad alia que ad majorem pertinent facienda unus tantum serviens erit quem major hoc modo constituet decano et preposito presentabit aliquem hominem ecclesie et hospitem legitimum et sine infamia quem si forte non receperint alios duos ejusdem modi nominabit et de tribus unum eligent decanus et prepositus et eum in capitulum adducent ut capitulo fidelitatem faciat de omnibus ad capitulum pertinentibus postmodum vero decano et preposito fidelitatem faciet similiter de omnibus ad decanum vel prepositum pertinentibus salva in omnibus fidelitate capituli Eum ita positum si forte major vel etiam decanus aut prepositus a ministerio suo eicere voluerint si consenserint eicietur et alius eodem modo quo et prior infra XL dies substituetur quod si non consenserint in judicio capituli erit an debeat eici an non Si vero capitulum ipsum eum in infidelitate deprehensum extra ponere voluerit nichilominus in judicio ejusdem capituli erit Census nostros quorum receptio ad majoriam illam pertinet sive de capitibus hominum sive de terris serviens ille recipiet et capitulo in constitutis terminis ex integro reddet Quando carreia nostra veniunt si de pluribus vel etiam omnibus graneis nostris eadem die venerint duas minas avene recipiet major aut serviens ejus in granario nostro Si vero de una tantum venerit carreium nichilominus duas minas avene habebit De terra Sancte Crucis quocumque tempore Sancte Crucis fuerit nullam alicui garentiam portabit nec alicui quia serviens ejus fuerit terram aut consuetudinem contra ecclesiam garentabit Illud etiam pretermittere noluimus quod majoriam istam nulli jure hereditario requirere vel habere licet nisi ex sola misericordia capituli Pacem et pactionem istam sicut in litteris istis continetur se servaturum predictus Albertus juravit et quod ejus consilio vel auxilio filius ejus majoriam istam non requiret nisi ex misericordia capituli cum redemptione competenti Hoc ut firmum et inconcussum permaneat litteris annotatum sigilli nostri auctoritate corroboravimus Actum publice Aurelianis in capitulo anno ab incarnatione Domini MCLIII episcopatus vero Manasse episcopi nostri anno VIII qui etiam sigilli sui astipulatione hanc paginam confirmavit regnante Ludovico [rege] anno XVII Astantibus in capitulo Girardo cantore Zacharia subdecano Radulfo capicerio archidiaconis Burchardo et Johanne Garnaldo succentore Garino archipresbytero Martino capellano ceterisque canonicis et laicis pluribus Hugone de Ruanova Hugone buticulario Jolduino de Castellari Hugone majore de Toiri Radulfi venatore Data per manum Algrini cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter