Charter Document - 04870012
Charter Number: 04870012
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1115
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1115
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
In nomine Domini Daimbertus sancte matris ecclesie Senonensis archiepiscopus Stephano Sancte Crucis decano et universo clero Aurelianensis ecclesie ipsis et successoribus eorum in perpetuum Petitiones audire fratrum nos hortatur fraterne dilectionis mandatum quod nobis per legem imposuit ipse legis compositor et creator omnium Cum enim in primo legis loco posuisset Diliges Dominum Deum tuum continuo non ad angelos nec ad aliud aliquid diligendum nos misit sed ad proximos subiciens et proximum tuum tanquam te ipsum Proximum vero tanquam se diligere est de bonis proximi tanquam de suis unumquemque cogitare eadem circa bonum velle sive nolle congaudere condolere protemporum sive rerum mutabili varietate Quocirea dilectissimi fratres petitioni vestre sicut aurem claudere impium sic aperire et adquiescere laude censuimus dignum ut scilicet de manu nostra se accepisse aliquid gratuletur ecclesia vestra quod et vobis et posteris vestris proficiat et presens etas et ventura poste ritas in memoriam suaviter recondat Duo igitur altaria apud Fontanas et Ulmetum in Stampensi adjacentia posita juxta petitionem vestram sub annuo censu vobis ulterius possidenda concedimus scilicet ut in synodo Paschali V solidos pro his in censum per singulos annos Stampensis noster decanus Stampis recipiat Preter hec retinemus etiam nobis synodos circadas in sacra Pentecoste processiones et ceteras consuetudines nostras et queque juris episcopatus insignia vicariorum tantum personis vel mutatione personarum vobis condonatis Ut autem hec nostra concessio temporis antiquitate vel qualibet negligentia deleri vel obliterari nequeat seu in oblivionis dubium sive in errorem ignorantie quandoque incidere literarum apicibus hujus nostre concessionis decretum commendari et sigilli nostri impressione signari precepimus ne quis deinceps invidie seu calumpnie patere prevaleat locus + Daimbertus archiepiscopus Ansellus archidiaconus Girardus archidiaconus Tetbaudus archidiaconus Hato archidiaconus Burchardus archidiaconus Rodulfus archipresbyter Data mense septembri anno ab incarnatione Domini MCXV indictione VIII regnante Ludovico rege anno VIII Hato cancellarius scripsit