utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870016

Charter Number: 04870016
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1145
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ego Petrus per Dei dispositionem Bituricensis ecclesie archiepiscopus notum esse volo lam presentibus quam futuris quod discordia que erat inter canonicos Sancte Crucis Aurelianensis et Stephanum de Graciaco consilio nostro et clericorum nostrorum pacificata est hoc modo Stephanus enim satisfaciens Sancte Cruci [s] pro diversis injuriis et variis oppressionibus quas ipse vel homines sui intulerant terre Sancte Crucis et hominibus de Maziaco et pro bonis canonicorum propriis que ipse violenter abstulerat dimisit consuetudinem equitatus quam habebat in hominibus de Maziaco ita quod nec ipse nec successores sui ulterius ducant in equitatum aliquem de hominibus illis qui habitaverint in potestate Maziacensi scilicet infra banniam cujuscumque homines sint sive Sancte Crucis sive alterius Preterea dimisit ecclesie Sancte Crucis totam hereditatem Pastonis quam habebat in terra Maziacensi ut canonici habeant eam quietam in perpetuum Homines quoque Sancte Crucis qui ab illa die qua hec concordia composita est exierint de terra Maziacensi ad habitandum in alia terra quos antea quasi suos reclamabat dimisit et concessit ut canonici sequerentur eos quocunque ierint et eis ubicunque potuerint dominentur Dimisit etiara illis totam generationem illorum hominum qui Bufeti vocantur Hec autem firmavit ipse juramento et uxor ejus Ascelina et filius ejus Rainaudus et milites ejus Arraudus Bicro Stephanus Turmelli Anexeis Potinus de Porta Odo de Miseri Petrus Chanberlanus juraverunt quod consilio vel auxilio eorum non auferentur eis Preterea rogavit nos ut scripture testimonio commendaremus et sigilli nostri impressione muniremus Hec autem compositio facta est mense septembri anno ab incarnato Domino MCXLV indictione VIII domino papa Eugenio III regnante Ludovico Francorum rege Presentibus clericis nostris Bartholomeo Bituricensi archidiacono magistro Huberto archidiacono Radulfo abbate de Casali Stephano priore de Salis Absalon cancellario nostro
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter