utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870020

Charter Number: 04870020
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0974 - 0980
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Benedictus episcopus servus servorum Dei Arnulfo religioso presuli sancte matris Aurelianensis ecclesie in honore Sancte Crucis dicate suisque successoribus in perpetuum Convenit apostolico moderamini [] ut in superiore usque ad et alii Dei fideles eidem contulere ecclesie Res autem quas jam dictus imperator Karolus eidem reddidit ecclesie et postea gloriosus rex Ludovicus [] usque villa que vocatur Curtis quam nuper sepe dicte ecclesie Odo comes reddidit consentiente Hugone duce Francorum cum omnibus ad eam pertinentibus Beneficium etiam quoddam Gauzfredi comitis in quibuscunque pagis vel provinciis situm sit quod idem Ugo Arnulfo ejusdem ecclesie presuli consentiente eodem Gauzfredo reddidit Memeratas igitur cellas monasteria et villas cum nonis et decimis quas ipsa ecclesia de comitate [] usque vel suis usibus vindicare presumat quatinus ab ejusdem dominationis famulitio eas alienando subtrahat et hec ipsa in posterum perdere debeat neque eas res quas ejusdem presulis tempore clerus ipsius ecclesie in propriam substantiam nominativa destinatione segregatas retinet quispiam deinceps ulla ratione extorquere presumat Videntes etiam tanti viri reverentiam [] usque in diem Domini obligamus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter