Charter Document - 04870021
Charter Number: 04870021
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1073
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1073
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei canonicis Sancte Crucis Aurelianensis in perpetuum Inter cetera que generalis cura et dispensatio apostilici moderaminis amministrat que de rebus ecclesiasticis et presertim canonicis ordinibus salubriter statuta et ordinata sunt apostolicis corroborari decretis proculdubio auctoritati convenit et pietati Considerantes igitur equitatem vestre postulationis videlicet ut jura canonice vestre quatinus deinceps illesa atque inviolata permaneant nostro privilegio muniremus petitionibus vestris benivola consessione annuendum esse providimus Intelleximus enim diu inter vos habitas malas consuetudines tum vestro labore tum studio et benivolentia episcopi vestri tandem esse resecatas et ne ulterius resurgendi occasionem aut licentiam habeant auctorabili censura cohibitas vota vestra probabili desiderio concepisse et apud apostolica limina quesivisse Flexi igitur vestris precibus et interventu confratris nostri Rainerii vestri videlicet episcopi per directam ad nos super hac re epistolam exorati canonicam vestram cum omnibus sibi pertinentibus in tuitionen Apostolice Sedis accepimus rationabiliter confirmantes et corroborantes ut ea que supra memoratus episcopus vester vestris petitionibus de bonis decanie ad communem usum fratrum annuit atque concessit rata et indissolubili semper stabilitate permaneant ita ut nemo unquam aut inde avellere aut contra voluntatem fratrum suis usibus mancipare aut in his seu in aliquibus rebus malas consuetudines revocare vel ad detrimentum fratrum in prefata canonica aliquid inducere vel prave moliri audeat Similiter etiam de cetero concedimus et confirmamus eidem canonice vestre quecunque bona tam in rebus mobilibus quam immobilibus nunc juste habet aut in posterum Deo annuente habitura est quatinus ab omni humana infestatione libera atque secura cum omni quiete ea teneat atque possideat salva tamen reverentia prescripti episcopi Ut igitur hec semper inconvulsa illibataque permaneant apostolica auctoritate interdicimus ut nulla unquam persona secularis aut ecclesiastica quicquam quod his contrarium sit in eadem canonica inducere seu moliri audeat nec quicquam de bonis prelibate decanie aut aliqua alia sibi adtinentia bona invadere vel disperdere aut inde alienare presumat Si quis autem contra hujus nostre sanctionis decreta temerario ausu venire temptaverit usque ad dignam satisfactionem anathematis laqueo se irretitum noverit Qui vero hec eadem fideli devotione observare curaverit divine remunerationis gratiam et apostolice benedictionis hic et in futurum consequatur habundantiam Data Lateranis XIII kalendas maii per manus Petri Sancte Romane Ecclesie presbyteri cardinalis ac bibliothecarii anno XII pontificatus domni secundi Alexandri pape indictione XI