utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870025

Charter Number: 04870025
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1138
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
Anastasius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis S[tephano] decano et aliis canonicis Aurelianensis ecclesie salutem et apostolicam benedictionem Que a fratribus nostris episcopis rationabili providentia statuuntur in sua debent stabilitate persistere et ne futuris temporibus aliquorum temeritate turbentur Apostolice Sedis munimine convenit roborari Quocirca dilecti in Domino filii concessionem decem librarum in oblatione altaris et calicis quam venerabilis frater noster Manasses episcopus vester vobis pro recompensatione reddituum illius terre fecit quam ipsius consensu in pago Pitverensi tam in castro quam juxta castrum pretio centum librarum a Britello emistis quemadmodum in ipsius fratris nostri scripto continetur vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et concessionem ipsam futuris temporibus ratam et inconvulsam decernimus permanere Nulli ergo omnino hominum liceat prefatam concessionem temere perturbare seu quibuslibet molestiis fatigare Si quis autem id attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani IIII idus januarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter