utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870027

Charter Number: 04870027
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1158
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensi salutem et apostolicam benedictionem Pro ecclesiarum incremento pariter et augmento sollicite debemus satagere et earum rationabiles constitutiones et consuetudines conservare Suggestum est siquidem nobis quod in ecclesia vestra communiter est statutum ut nullus canonicorum vestrorum de beneficiis ecclesiæ ultra XX et V solidos annuatim recipiat nisi qui fuerit in ejusdem ecclesiæ servitiis assiduus Quam utique constitutionem salvis præbendis quas in eadem ecclesia Cluniacense monasterium aut alia religiosa domus antiquitus habuit ratam et firmam habentes eam auctoritate apostolica confirmamus et robur de cetero perpetuæ firmitatis tenere sancimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Beneventi II kal julii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter