utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870034

Charter Number: 04870034
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0840 - 0843
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jhesu Kristi Hludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Si liberalitatis nostræ munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostro relevamus juvamine atque imperiali tuemur munimine id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad æternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ nostrorumque tam præsentium quam et futurorum quia vir venerabilis Theodulfus Aurelianensis ecclesiæ archiepiscopus oblulit obtutihusnostris auctoritatem inmunitatis domni et genitoris nostri bonæ memoriæ Caroli piissimi augusti in qua erat insertum quod idem genitor noster et prædecessores ejus reges videlicet Francorum ecclesiam Sanctæ Crucis cui auctore Deo ipse Theodulfus prælatus est sub suo munimine et deffensione consistere fecissent et eorum inmunitatum auctoritalibus hactenus ab inquietudine judiciariæ potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia Ob rei tamen firmitatem postulavit nobis idem Theodulfus episcopus ut paternum morem sequentes nostræ inmunitatis præceptum eidem fieri censeremus ecclesiæ Cujus petitioni libenter adnuimus et hoc nostræ inmunitatis præceptum pro divini cultus amore et animæ nostræ remedio erga ipsam Sanctam Sedem fieri decrevimus per quod præcipimus alque jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate aut nullus ex fidelibus nostris tam præsentibus quam et futuris in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia nec in eas res quæ deinceps a catholicis viris eidem conlatæ fuerint ecclesiæ ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos aut homines ipsius ecclesiæ tam ingenuos quam servos super terrain ipsius commanentes ditringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat nec ea quæ supra memorata sunt exigere penitus præsumat Sed liceat præfato præsuli suisque successoribus res prædictæ ecclesiæ cum cellulis sibi subjectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque inmunitatis nostræ deffensione remota totius judiciariæ potestatis inquietudine quieto ac libero ordine possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolumitate nostra conjugis ac prolis seu etiam totius imperii a Deo nobis conlati ejusque clementissima miseratione per inmensum conservandi stabilitate una cum clero et populo sibi subjecto Dei inmensam clementiam jugiter exorare Et quicquid de præfatæ rebus ecclesiæ jus fisci exigere poterat in integrum eidem coucessimus ecclesiæ scilicet ut perpetuo tempore in eodem loco Deo famulantibus ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum sit Hanc vero auctoritatem ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelihus sanctæ Dei Ecclesiæ et nostris per diuturna tempora diligentius conservetur manu propria subterfirmavimus et anuli nostri inpressione signari jussimus Signum Hludovici serenissimi imperatoris Helisachar recognovi Datum III idus septembris anno XPO propitio primo imperii domni nostri Hludovici serenissimi augusti indictione VII Actum Aquisgrani palatio regio In Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter