Charter Document - 04870036
Charter Number: 04870036
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0883
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0883
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
In nomine Dei eterni et adjutoris nostri Jesu Christi Karlomannus gratia Dei rex Scripturarum divinarum fluenta sedulo requirentibus ingenio necnon promulgata canonum sollicite relegentibus perfacile patet quod quicunque principum utilitatibus ecclesiasticis consulunt non solum rei publice stabilimenta que permaxime sunt necessaria construunt verum etiam eterne beatitudinis inenarrabile premium sibi preparant possidendum Compertum siquidem non solum episcoporum sollertie ad quorum notitiam que inferius subnectenda sunt pre omnibus pertinet verum etiam cunctorum fidelium nostrorum noticie esse volumus qualiter venerabilis Gauterius sancte Aurelianensis ecclesie episcopus nostram adiens celsitudinem una cum consultu venerabili Hugonis Abbatis totiusque regni nostri utriusque ordinis procerum significavit ecclesiam sibi divinitus commissam quondam privilegia sive precepta in eligendis sibi pontificibus tam auctoritate apostolica quamque patrum nostrorum confirmatione habuisse firmata quod lamentabili Normannorum persecutione cum multis aliis ejusdem ecclesie librorum ac testamentorum copiis concrematione deperisse incendii non solum veridicorum fidelium nostrorum testatur relatio verum etiam ipsius matris ecclesie basilica a supradictis regni persecutoribus concremata certissimis pretendit indiciis His igitur venerabilis episcopus Gauterius ancxius considerans suis diebus memorata instanti persecutione et ecclesiam concrematam et permaxime tanti ac singularis privilegii sive precepti damnum universarum utilitatum ipsius ecclesie cupidus restaurator juncto suis precibus inclito ac venerabili Hugone Abbate tutore nostro ac regni maximo defensore cum reliquis nostris fidelibus sapientissime nostram magnitudinem exoravit ut nostre auctoritatis preceptum super hoc sue denuo confirmasse mus ecclesie atque liberam a nostra parte licentiam eidem concessisse mus antiquam auctoritatem more canonico a Sede Apostolica impetrandi Petiit quoque memoratus venerabilis episcopus ut de villis Basilica scilicet et Ulmeto quas pie memorie avus noster Karolus imperator sue restituit ecclesie atque de villa Cadonno quam suetam per deprecationem Hugonis venerabilis Abbatis eidem concessisse mus ecclesie cum omnibus appendiciis ad easdem pertinentibus necnon etiam de omnibus rebus quas prefatus presul tam in luminaribus quamque etiam in omnium suorum canonicorum usibus tam scilicet matri ecclesie quam reliquis sibi pertinentibus monasteriis actenus per testamentum delegavit vel deinceps Deo propicio delegaturus canonice est nostri precepti confirmasse mus auctoritate quatinus futuris temporibus in usus et stipendia et utilitatem fratrum suprascripte ecclesie vel monasteriorum ibidem pertinentium sicut idem pontifex canonice testamenta disposuit permanendo consistant Hujus igitur humillimas petitiones cum consultu fidelium nostrorum curiosius pertractantes omnibus esse gratissimas primo omnium pro amore Dei et ipsius sacratissimi loci veneratione qui speciali ac divina benedictione per manus scilicet Domini apparitionem noscitur esse consecratum necnon etiam sepe dicti venerabilis Abbatis petitionibus ac commonitionibus exhortati fieri quod premissum est libenter decrevimus Et ut deinceps hoc nostre celsitudinis preceptum per succedentia tempora vigeat relegatur ametur manu excellentie nostre subter firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus Datum III idus augusti anno V regnante Karlomanno gloriosissimo rege indictione prima Actum apud Melnacum villam ex Vimnar comitatu in Dei nomine feliciter Amen Amen Amen