utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870038

Charter Number: 04870038
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restitution
Date: 0826
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores augusti Cum petitionibus sacerdotum Christi ad divini cultus honorem pertinentibus annuimus et imperialem consuetudinem adimplemus et id procul dubio nobis ad eternam remunerationem capessendam profuturum fideliter credimus notum igitur esse volumus fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum prudentie necnon et successorum nostrorum magnitudini quia postulavit nobis vir venerabilis Jonas Aurelianensis ecclesie episcopus ut privilegium quod ob divine servitutis honorem et monasticum ordinem veraciter religioseque servandum circa cellam sancti Maximini que est juris episcopii sui cum coniventia metropolitani sui Hieremie archiepiscopi et canonicorum ecclesie cui Deo largiente ministrat nuper fecerat vel firmaverat nostra auctoritate imperiali confirmaremus quod privilegium nostris obtutibus exhibuit legendum Cujus constitutionem quia juste ac rationalibiliter ob amorem Dei et animarum salutem factam esse perspeximus equum dignumque judicavimus ut ejus petitioni assensum preberemus Quapropter per hanc nostre preceptionis auctoritatem jubemus et omnino decernimus ut sicut ab eodem episcopo per memoratum privilegium erga eandem cellam constitutum est ita nostris futurisque temporibus a rectoribus memorate ecclesie modis omnibus observetur ita dumtaxat ut in prefata cella in qua olim quosdam sanctos viros sub monastico ordine probabiliter vixisse Deoque placuisse evidentia argumenta testantur quorum etiam interventu idem ordo in eodem loco creditur esse restitutus memorate sedis pontificibus procurantibus semper regularis ordo religiosissime teneatur ac custodiatur et cum abbas ipsius monasterii rebus humanis exemptus fuerit providente ejusdem sedis pontifice ac piam paternamque sollicitudinem gerente eo ordine preferatur eis abbas sicut in eodem continetur privilegio Res quoque sive que eidem celle juste et legaliter pertinent cum prediis duobus Quasellis scilicet et Castaneo villari sive que eidem episcopus postea de causa episcopii sui de ratione scilicet alterius celle sancti Maximini ad divinum officium honorificentius peragendum ei superaddidit in integrum absque ulla sui diminutione sicut ab eo constitutum est in usus monachorum cedant Quod si forte bis rebus propter Dei amorem episcopo ipsius sedis quippiam superaddere libuerit id cum Dei gratia suffragante sibi pontificali auctoritate libentissime peragat Et si forte hoc ei facere et voluntas et facultas denegaverit de his que collate sunt nichil aut cupiditate ductus aut alicujus persuasione succensus quolibet modo auferat sed potius monachi ipsius celle his [] rebus a Dei timentibus sibi collatis suffragati liberius devotiusque divine potentie famulari valeant et pro nobis conjuge et prole et stabilitate imperii a Deo nobis collati et per immensum sua gratissima pietate conservandi necnon et pro rectoribus ecclesie cujus loco et rebus utuntur jugiter divinam implorent misericordiam Sed si quispiam prelatorum memorate sedis prefatam constitutionem contra hanc nostram preceptionem quodammodo irritam facere ac penitus convellere voluerit volumus atque decernimus ut res ad noticiam Senonici metropolite perferatur quatinus is adhibitis sue dioceseos suffraganeis episcopis idem negotium diligenti indagine discutiat et corrigat et ad statum pristinum salva memorate sedis dignitate ac potestate revocare procuret Porro si contigerit idem negocium propter aliquam sui difficultatem ab eo minime posse diffiniri volumus ut ejus relatu nostris successorumque nostrorum auribus res innotescat videlicet ut nostre auctoritatis sanctione in generali conventu episcoporum hujus constitutionis convulsor corripiatur et corrigatur ut eorum salubri judicio memorata constitutio pristinum status sui recuperare valeat vigorem Presul siquidem memorate ecclesie summopere provideat ut monachi ipsius celle rebus memorate matris ecclesie donati ociumque sancte quietis per memoratum privilegium et hanc nostram auctoritatem adepti in his in quibus se Deo devinxerunt divina adjuvante gratia inviolabiliter permaneant ita videlicet ut nec interius a suo proposito deviare nec exterius res sibi deputate eorum insolentia aut incuria quoquo modo negligi aut subripi possint sed ecclesie cujus loco et rebus utuntur in omnibus fidem et humilem congruentemque subjectionem sicut decet et oportet servare meminerint nec se putent propter nostram auctoritatem a jure et potestate ipsius ecclesie substrere aut easdem res qualibet machinatione alienare posse presertim cum et locus et res quibus utuntur juris sit ipsius ecclesie et ab ejus merito pendeat potestate Que ut pleniorem in Dei nomine obtineant vigorem ut hec etiam verius certiusque credantur ac melius conserventur nominis nostri karactere muniri et anuli nostri impressione signari jussimus Data XIII kal marcii anno Christo propitio XIII imperii domni Ludovici piissimi augusti indictione III Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter