utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870038

Charter Number: 04870038
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0881
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores augusti Cum petitionibus sacerdotum Christi ad divini cultus honorem pertinentibus annuimus et imperialem consuetudinem adimplemus et id procul dubio nobis ad æternam remunerationem capessendam profuturum fideliter credimus notum igitur esse volumus fidelium nostrorum tam præsentium quam futurorum prudentiæ necnon et successorum nostrorum magnitudini quia postulavit nobis vir venerabilis Jonas Aurelianensis ecclesiæ episcopus ut privilegium quod ob divinæ servitutis honorem et monasticum ordinem veraciter religioseque servandum circa cellam sancti Maximini quæ est juris episcopii sui cum coniventia metropolitani sui Hieremiæ archiepiscopi et canonicorum ecclesiæ cui Deo largiente ministrat nuper fecerat vel firmaverat nostra auctoritate imperiali confirmaremus quod privilegium nostris obtutibus exhibuit legendum Cujus constitutionem quia juste ac rationalibiliter ob amorem Dei et animarum salutem factam esse perspeximus æquum dignumque judicavimus ut ejus petitioni assensum præberemus Quapropter per hanc nostræ præceptionis auctoritatem jubemus et omnino decernimus ut sicut ab eodem episcopo per memoratum privilegium erga eandem cellam constitutum est ita nostris futurisque temporibus a rectoribus memoratæ ecclesiæ modis omnibus observetur ita dumtaxat ut in præfata cella in qua olim quosdam sanctos viros sub monastico ordine probabiliter vixisse Deoque placuisse evidentia argumenta testantur quorum etiam interventu idem ordo in eodem loco creditur esse restitutus memoratæ sedis pontificibus procurantibus semper regularis ordo religiosissime teneatur ac custodiatur et cum abbas ipsius monasterii rebus humanis exemptus fuerit providente ejusdem sedis pontifice ac piam paternamque sollicitudinem gerente eo ordine præferatur eis abbas sicut in eodem continetur privilegio Res quoque sive quæ eidem cellæ juste et legaliter pertinent cum prædiis duobus Quasellis scilicet et Castaneo villari sive quæ eidem episcopus postea de causa episcopii sui de ratione scilicet alterius cellæ sancti Maximini ad divinum officium honorificentius peragendum ei superaddidit in integrum absque ulla sui diminutione sicut ab eo constitutum est in usus monachorum cedant Quod si forte bis rebus propter Dei amorem episcopo ipsius sedis quippiam superaddere libuerit id cum Dei gratia suffragante sibi pontificali auctoritate libentissime peragat Et si forte hoc ei facere et voluntas et facultas denegaverit de his quæ collatæ sunt nichil aut cupiditate ductus aut alicujus persuasione succensus quolibet modo auferat sed potius monachi ipsius cellæ his [] rebus a Dei timentibus sibi collatis suffragati liberius devotiusque divinæ potentiæ famulari valeant et pro nobis conjuge et prole et stabilitate imperii a Deo nobis collati et per immensum sua gratissima pietate conservandi necnon et pro rectoribus ecclesiæ cujus loco et rebus utuntur jugiter divinam implorent misericordiam Sed si quispiam prælatorum memoratæ sedis præfatam constitutionem contra hanc nostram præceptionem quodammodo irritam facere ac penitus convellere voluerit volumus atque decernimus ut res ad noticiam Senonici metropolitæ perferatur quatinus is adhibitis suæ dioceseos suffraganeis episcopis idem negotium diligenti indagine discutiat et corrigat et ad statum pristinum salva memoratæ sedis dignitate ac potestate revocare procuret Porro si contigerit idem negocium propter aliquam sui difficultatem ab eo minime posse diffiniri volumus ut ejus relatu nostris successorumque nostrorum auribus res innotescat videlicet ut nostræ auctoritatis sanctione in generali conventu episcoporum hujus constitutionis convulsor corripiatur et corrigatur ut eorum salubri judicio memorata constitutio pristinum status sui recuperare valeat vigorem Præsul siquidem memoratæ ecclesiæ summopere provideat ut monachi ipsius cellæ rebus memoratæ matris ecclesiæ donati ociumque sanctæ quietis per memoratum privilegium et hanc nostram auctoritatem adepti in his in quibus se Deo devincxerunt divina adjuvante gratia inviolabiliter permaneant ita videlicet ut nec interius a suo proposito deviare nec exterius res sibi deputatæ eorum insolentia ant incuria quoquo modo negligi aut subripi possint sed ecclesiæ cujus loco et rebus utuntur in omnibus fidem et humilem congruentemque subjectionem sicut decet et oportet servare meminerint nec se putent propter nostram auctoritatem a jure et potestate ipsius ecclesiæ substraere aut easdem res qualibet machinatione alienare posse præsertim cum et locus et res quibus utuntur juris sit ipsius ecclesiæ et ab ejus merito pendeat potestate Quæ ut pleniorem in Dei nomine obtineant vigorem ut hæc etiam verius certiusque credantur ac melius conserventur nominis nostri karactere muniri et anuli nostri impressione signari jussimus Data XIII kal marcii anno Christo propitio XIII imperii domni Ludovici piissimi augusti indictione III Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter