utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870039

Charter Number: 04870039
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0826
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei æterni et salvatoris nostri Jesu Christi Hugo misericordia Dei rex Noverit sagacitas omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ nostrorumque tam præsentium quam futurorum sollertia quia adiens serenitatem nostram vir venerabilis Arnulfus Aurelianensis ecclesiæ episcopus quæ in honore sanctæ et vivificæ Crucis dinoscitur esse constructa in qua etiam manus Domini apparuit obtulit obtutibus nostris auctoritates prædecessorum nostrorum regum scilicet et imperatorum serenissimi videlicet Karoli quondam imperatoris necnon filii ejus Ludovici et Karlomanni gloriosissimorum regum quæ pancartæ vocantur in quibus continebatur qualiter ei suisque successoribus inibi Domino famulantibus omnes res sanctæ præfatæ ecclesiæ quas ab antiquo tempore juste et legaliter possidebat et postea tam a regibus ab aliis sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus adquisivit perpetualiter ad deserviendum confirmaverunt Obsecrando itaque humiliter postulavit ut nos antecessorum nostrorum morem sequentes easdem res præfætæ ecclesiæ simili nostræ auctoritatis confirmaremus exemplo atque præcepto Hujus igitur venerabiilis episcopi benignam petitionem cum consultu fidelium nostrorum ratam considerantes id agere decrevimus Res autem quas ab antiquis temporibus seu modernis ipsa tenebat ac modo retinet ecclesia hæ sunt monasterium sancti Evurtii monasterium sancti Lifardi cum rebus quæ sunt in Pontivo hoc est villa Rais super fluvium Alevegia Frovenas super fluvium Canaa Angraonæ vicum similiter Ceresium qui est in pago Caltivo una cum omni merito vel appendiciis eorum et res quæ sunt in Nocduno et circa Nocdunum in pago Turonico villa Dedera super fluvium qui dicitur Karus cum omnibus ad se pertinentibus item in pago Matisconensi Vitaliacum et Cirrati in pago Vapincensi quæ sunt in Burgundia vel in Provincia cum mansis et omnibus ad se pertinentibus item in pago Biturico in vicaria Carbriacensi in villa Brustogilo mansum I cum terris pratis silvis et adjacentiis omnibus in pago Pinciacense Nielfa Crispiacas Olfarciacas Pompennacas Amavia et Villare cum omnibus rebus et appendiciis ad idem monasterium pertinentibus Idem monasterium sancti Maximini monachorum item capellam S Maximini juxta murum monasterium sancti Petri virorum item sancti Petri puellarum sanctæ Crucis Gargogilensis sancti Aviti cella sancti Privati cum capella sancti Martini quæ est super Ligeritum sancti Petri Tauriacensis sancti Saturnini sanctæ Mariæ Draviacensis item sanctæ Mariæ fabricatæ sancti Johannis sancti Marcelli sancti Martini prope murum item sancti Martini Crevennensis sancti Laurentii sancti Gervasii Puteus sancti Sigismundii sancti Vincencii sancti Sergii Buccum monasterium Bellumcampum Altumvillare curtem Flavacium Screonas Marogilum item Marogilum sancti Petri Magdunensis Forisciniacum cum rebus omnibus ad prædicta monasteria vel cellas pertinentibus Sunt etiam hæ villæ Seliniacus Curtim Pedverius Bullus Maciacus Rofiacus Ponciacus In pago Nannetico Cennonus Castellanus Veteres mansiones Novavilla Liminiacus Buxiacus Nemaus Cacionus ad idem monasterium pertinens Cambonus Gaverdonnus Ingrannæ cum omnibus appendiciis suis Item Capsiacus Ceresiacus In pago Blesensi Curtim cum ecclesia in honore sancti Vincentii et mansibus XXX Itemque villas in pago Aurelianensi Blesensi et Bituricensi Curtem Maximanam Novum vicum Montem Burgodenum Anogilum Calciacum Vultomnum Ganiras Nocetum Auliacum Lamiaxum Magarias Bunnione Magessun Montem Frotboldi Muciacum ad Sanciacum mansum I ad Baniolos mansum I de illo lumine Varennas ex abbatia sancti Johannis et alodus quam Karolus imperator serenissimus Teodrado dedit et idem Teodradus memoratæ ecclesiæ delegavit Sunt autem ipsæ res infra muros civitatem Aurelianæ et extra areas X Et in ipso pago ad Capersam arpennos CLXVI et in Embleni villa et in Macerias quantumcumque sui juris erat In curte Leonis mansos II vineas terras ex utraque parte et silva In Adriliaco mansos XII Curciacum cum ecclesia silva et appendiciis In pago etiam Stampensi vel Aurelianensi inter Undoni villa et Basoni villa atque Erbodi villa mansos VIII et in circuitu terras arabiles Et in pago Dunensi Inteot Marivilla mansum I In pago Senonico in villa Fraxino mansos XV In vicaria Ornatrensi in loco qui dicitur Puteolus ecclesiam I cum omni dote ad eam pertinente et III arpennos de prato et medietatem terrii quod dedit Archemarus ecclesiæ Sanctæ Crucis et res cum mancipiis quas Deotimius et Agius venerabiles episcopi et alii Dei fideles eidem contulerunt ecclesiæ Res etiam quas Karolus quondam augustus præscriptæ reddidit ecclesiæ quarum hæc sunt nomina Basilicas Ulmetus Perpetiacus Gavenoilus Lalliacus Cadonnus cum villis ad se pertinentibus cum aliis Vienna Limogilo Buxerola Silviniaco cum rebus et mancipiis ad easdem pertinentibus necnon et villa Dendela quam Ludovicus junior quondam per præceptum reddidit Res præterea quas Karolomannus huic reddidit ecclesiæ hæ sunt In pago Biturico Caltesium sive Pauliacus Rofiacus et Germiniacus Burbra et Puteolus In pago Neversi Marsiacus Sunt præterea quædam res in pago Aurelianensi diversis in locis positæ quas Rotbertus rex præfatæ reddidit ecclesiæ hoc est in villa quæ vocatur Clepiacus mansos V et in villa Triganou pertinentem ad eamdem villam Clepiacum capellam I mansum I uncias V et in prædicto Clepiaco unc[ias] III In Mardiaco ecclesia I In Arunto unc[iam] I in Buciaco quartas II In Barberoni villa quartam I In brolio Monbleni quartam I In Canolico unc[iam] I In Domiciaco quartam I In Abel mansos V absos In Sigilariis mansum I absum In Gaugiaco dimidiam ecclesiam super fluvium Bonoiæ In Bocas mansiones mansum I in Lauriaco ecclesiam I mansos VI in Sutriniaco mansum I cum ecclesia et inter Ligerum et Ligeritum per deprecationem Lamberti mansum I Dedit præterea quidam vir nobilis nomine Vivianus prætaxatae ecclesiæ moderno tempore in ipso pago alodum per diversa loca positum hoc est in Burduno cum brolio et terra arabili et in alio loco qui dicitur mansus Meraldi cum terra arabili et casualibus Item quædam venerabilis matrona nomine Gitberga alodum in eodem pago villam quæ vocatur Gavasia cum terra arabili et brolio et in alio loco in villa quæ vocatur Siriacus terram arabilem cum pratis et silva glandifera Item in pago Carnotensi quartam partem de villa quæ vocatur Judeis Dedit itaque quidam nomine Walterius quondam Hebraeus postea vero christianus clausum prope murum Aurelianis civitatis fratribus Sanctæ Crucis habendum magno precio emptum a monachis sancti Benedicti Item quædam matrona in eodem pago alodum in villa quæ dicitur Saviniacus cum vineis et terris arabilibus Res præterea quas Pipinus rex matri ecclesiæ Sanctæ Crucis per præceptum reddidit vel cellulis ad eandem ecclesiam pertinentibus hoc est villa Nansionis et quicquid ad illam aspicit et villa Vetus curtis et villam Apiarias Res etiam quæ vocantur Crucialis in integrum et res sancti Maximini quæ vocantur Vannas cum integritate Villam Gaudiacum cum ecclesia et appendiciis Villam Drauciacum cum integritate Mausum in loco qui dicitur Curtis genialis Vicum erutum cum omni integritate Villam Pabuli cum omnibus ad se pertinentibus Hospitale pauperum sancti Germani cum integritate Linerolas et Marcomaniam et quicquid ad illas pertinet Villam Aganæ et Petram fixam villam Emeri cum rebus ad easdem villas pertinentibus Beneficium etiam quoddam Gaufredi comitis quod jamdudum ecclesiæ Sanctæ Crucis et Arnulfo præsuli eodem Gauffredo consentiente per scriptum ubicumque locorum situm sit quod per manus nostras actenus videbatur habere in beneficium nunc autem regali præcepto habendum auctorizo in perpetuum Leodiæ quoque silvæ venationem sicut antecessores ejus visi sunt habuisse eidem sanctæ matri ecclesiæ habere concedo ejusque venabula per eam sine dilatione currere cunctis diebus auctorizo Monasteria igitur memorata et cellas villasque cum alodis memoratis et cum omnibus rebus et mancipiis ad se pertinentibus quæ jure et legaliter modo præscriptus rector ecclesiæ absque aliqua inquietudite possidet ac disponit nostra regali potestate per hoc altitudinis præceptum eidem denuo confirmamus ecclesiæ Siquidem statuendo de nonis et decimis ut res de comitatu exsolvantur sicut in capitularibus et præceptis regum insertum est Obtulit interea jamdictus præsul venerabilis obtutibus nostris auctoritates immunitatis in quibus insertum erat quod antecessores nostri imperatores videlicet et reges Francorum ecclesiam Sanctæ Crucis cum omnibus rebus ad eam pertinentibus sub suo munimine et defensione stare fecissent Unde et nos eorum morem sequentes et venerandi præsulis peticionibus acquiescentes hoc nostræ immunitatis præceptum pro divino amore et nostræ remedio animæ ad ipsam Sanctam Sedem fieri decrevimus per quod regali auctoritate præcipimus ut nullus vicecomes neque alius publicus judex aut aliquis ex judiciaria potestate in ecclesias loca vel agros seu reliquas possessiones quas ab antiquis temporibus vel modernis infra ditionem regni nostri in quibuslibet pagis vel territoriis juste et legaliter memorata tenet ecclesia nec in eas res quæ deinceps a chatolicis eidem conlatæ fuerint ad causas audiendas vel freda requirenda aut tributum vel bannum exigendum aut mansiones in prædictis monasteriis seu villis accipiendas aut in mansionibus infra civitatem super terram ipsius positis aut paratas faciendas aut fidejussores tollendos aut homines ipsius ecclesiæ tam ingenuos quam colonos super ipsius terram commanentes distringendos seu alias redibitiones aut inlicitas occasiones quærendas nostris et futuris temporibus contra voluntatem pontificis ipsius ecclesiæ ingredi audeat Sed liceat præfato præsuli suisque successoribus res prædictæ ecclesiæ cum rebus ad eam pertinentibus una cum telonei medietate et porta Parisiaca necnon el posterula juxta domum ipsius posita sicut in præceptis antecessorum nostrorum tam imperatorum quam regum Francorum continetur sub tuitionis nostræ atque immunitatis defensione consistere Illud quoque juxta morem prædecessorum nostrorum nostro præcepto interseri placuit ut si aliquis per tot annorum curricula id est a tempore Magni Karoli usque ad hoc tempus ex rebus et mancipiis jamdictæ ecclesiæ quolibet malo ingenio vel persecutione aliqua imminente seu tarditate aut negligentia interveniente invadendo aut subtrahendo aliquid abstulit vel si quilibet ex prædictæ ecclesiæ mancipiis qualibet voluntate perversa a servitio ipsius se occultavit vel subtraxit et hoc prælatus ecclesiæ adprobare advocatis accersitis vel testibus ydoneis potuerit ita per hoc nostræ altitudinis præceptum absque aliqua dilatione adprobet ut integrum quæ sua fuerint ipsa recipiat ecclesia sine alicujus contradictione aut intermissione potestatis Attulit etiam nobis præfatus pontifex privilegium Sanctæ Romanæ Ecclesiæ a domno Marino papa orthodoxo factum et confirmatum et præceptum gloriosissini regis Karlomanni in quibus continebantur ecclesiæ Aurelianensis privilegia sive præcepta in eligendis sibi pontificibus auctoritate apostolica et antecessorum nostrorum confirmationibus habuisse firmata Ilis itaque fultus auctoritatibus nostram magnitudinem exoravit ut nostræ auctoritatis præceptum super hoc denuo conscriptæ reconfirmassemus ecclesiæ Cujus humillimas peticiones rectas per omnia perspicientes primo omnium pro Dei amore et Sanctæ Romanæ Ecclesiæ veneratione et ipsius sacratissimi loci reverentia qui speciali benedictione per manus scilicet Domini apparitionem consecratus esse dinoscitur fieri libenter decrevimus Concedimus præterea hujus sanctæ matris ecclesiæ omniumque monasteriorum sibi pertinentium canonicis et præcepto nostræ auctoritatis roboramus ut quicquid clerici præfatorum locorum tempore vitæ suæ domos aut ædificia ædificata vel ædificanda promeruerint cuicumque delegerint ex clero habeant donandi libertatem sive venundandi potestatem sine aliqua prohibitione et infra claustra præfatorum locorum nullus de exercitu aut potestas aliqua episcoporum abbatum comitum seu reliquorum procerum mansionaticum agere præsumat sed servi Domini inibi commanentes antiqua libertate potiti militiam Domini absque ulla inquietudine valeant explere securi Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur veriusque credatur manu propria subterfirmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus Datum Silvanectis palatio mense novembri indictione quarta anno quarto regnante Hugone rege Rainoldus episcopus et prothocancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter