utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870040

Charter Number: 04870040
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0990
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei æterni et salvatoris nostri Jesu Christi Rotbertus misericordia Dei rex Noverit sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ [] in literis Hugonis regis mutatis quœ illic adnotata sunt usque ad hœc verba villam Emeri cum rebus ad easdem villas pertinentibus Venationem quoque silvæ Leodigae quam per quandam convenientiam subripuerunt reddo et sicut antecessores ejus tenuerunt eam eidem ecclesiæ tenendam in perpetuum habendamque cunctis diebus confirmo Beneficium etiam quoddam Gausfredi comitis quod jamdudum ecclesiæ Sanctæ Crucis et Arnulfo præsuli eodem Gauzfredo consentiente per scriptum reddidi ubicunque locorum situm sit quod per manus nostras actenus videbatur habere in beneficium nunc autem regali præcepto habendum auctorizo in perpetuum Memorata igitur monasteria [] Datum Sylvanectis palatio mense novembri indictione V anno IIII regnante Rotberto rege Signum Rotberti gloriosissimi regis Raynoldus episcopus et prothocancellarius subscripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter