utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870041

Charter Number: 04870041
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0991
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum Omnibus tam futuris quam præsentibus notum tieri volumus quia Petrus capellanus noster et amicus præsentiam nostram adiit postulans ut quandam domum suam quam ipse habebat ante ecclesiam Sanctæ Crucis muro civitatis inhærentem quam venerabilis Johannes Aurelianensis episcopus communi assensu capituli Sanctæ Crucis ab omni censu et consuetudine liberaverat Dei et nostri gratia liberam esse concederemus Cujus petitioni satisfacientes annuente Philippo filio nostro jam in regem coronato domum illam tam ipsi quam ceteris omnibus qui post ipsum eam sunt habituri ab omni censu et consuetudine liberam et quietam et domum claustri esse in perpetuum concessimus Insuper etiam in muro civitatis cui domus illa contigua erat faciendi quicquid vellet aut quod sibi aut domui necessarium videretur eidem potestatem atque licentiam donavimus et omnibus illis qui post ipsum eam sunt habituri Hoc autem ne oblivione posset deleri aut a posteris infirmari scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate nominisque karactere firmavimus Astantibus in palatio nostro quorum nomina subscripta sunt et signa S Philippi junioris regis S Ludovici buticularii S Hugonis constabularii S Manasse camerarii Actum Lorriaci anno incarnati verbi MCXXX regni vero nostri XXII Data per manum Symonis cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter