utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870046

Charter Number: 04870046
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1114
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum esse volumus tam præsentium quam futurorum sanctæ Dei Ecclesiæ curam gerentium sollerciæ homines sive clientes nostros nobis in aurem misisse ut Petrum sanctæ Crucis majorem in nostrum servum proprium clamaremus ea scilicet ratione quod mater ejus ex eo genere sive familia nostrorum servorum erat qui inter duas aquas Uxantiam scilicet et Bionam habitant ubi consuetudo usque ad nostra tempora extiterat eum regibus in servis sive ancillis neminem posse partiri Quorum verbis adquiescentes ut ipsi nobis intimaverant eum in nostrum servum clamavimus Unde ecclesiæ Sanctæ Crucis canonicis mirantibus immo perturbatis quia pater ipsius ecclesiæ jamdictæ servus extiterat adierunt serenitatem nostram Johannes Aurelianensis ecclesiæ episcopus et cum eo Stephanus ejusdem ecclesiæ decanus adhibitis secum prædictæ ecclesiæ venerabilibus canonicorum personis crantes et supplicantes quatinus eorum ecclesiæ misereremur neque res suas quas antecessores nostri reges pro animarum suarum remedio ampliaverant minueremus aut inquietaremus Quorum racionabilibus et modestis precibus flexi ad consilium et concessionem uxoris nostræ Adelaidis scilicet reginæ baronum etiam nostrorum pro peccatorum nostrorum remissione pro antecessorum quoque nostrorum animabus totam calumpniam sive rectitudinem prædictam quam super Petrum majorem ponebamus Sanctæ Crucis canonicis quietam clamavimus et quod Petrus et ejus uxor et omnes eorum heredes servi Sanctæ Crucis essent concessimus hoc insuper addentes quod si prædictus Petrus sine herede masculo moreretur canonici prædicti fratrem ipsius Johannis qui cognominatur Paganus et omnes quos habebit heredes habeant Et ne ultra super hujusmodi inter nos et ipsos lis sive controversia oriretur hoc in perpetuum eis concessimus ut in toto regno nostro sive servi eorum sive ancillæ nostris servis vel ancillis maritali jure conjuncti fuerint nos cum eis et ipsi nobiscum nullo loco penitus excepto omnes qui ex eis processerint heredes partiantur Quod ut inviolabile futuris temporibus maneat sigilli nostri impressione corroborari præcepimus Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Anselmi dapiferi S Hugonis constabularii S Gisleberti buticularii S Widonis camerarii Actum publice Aurelianis in palatio nostro anno iucarnati verbi MCXVI regni autem nostri VIII Adelaidis autem reginæ II Datum per manum Stephani cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter