Charter Document - 04870048
Charter Number: 04870048
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1044
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1044
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Si loca sanctorum in quibus eorum memorias agimus ac cineres custodimus cultu pie devotionis atque religionis officio ad melioris apicem status provehere curemus omn dubietate seclusa credimus eosdem patrocinatores nobis haberi in celis ob quorum honorem hec agere studemus in terris et quanquam nichil illis premii conferatur a nobis nobis tamen merces religionis aucmentando adquiritur ac non solum future repensionis denario nosmet ditari confidimus sed et presentis vite curriculo ab imminentibus anxietatem periculis eisdem intervenientibus multociens liberari Quapropter minime dubitandum est eternis nos suppliciis affligendos si aliorum vota tam temerarie applicamus usibus nostris et non eisdem locis quibus attributa sunt remanere permittimus Unde cujusdam viri sapientis ammonemur documentis quibus ait Ante mortem prepara tibi justitiam quoniam non est invenire epulas apud inferos Horum igitur et aliorum incitamentis oraculorum instructus ego Heinricus gratia Dei Francorum rex notum fieri volo omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam etiam futuris quia omnes redibitiones et consuetudines justas et injustas que michi meisque militibus competebant qui eas ex nostra manu tenere videbantur in beneficio de terra Sancte Crucis que sita est in pago Stampensi villa scilicet que Fontanis vocatur cum omnibus appendiciis suis et ad eam prospicientibus ob remedium anime mee totas ad integrum eidem loco dimittimus et dimissas perpetualiter habendas concedimus eo siquidem tenore ut nullus eas deinceps sive episcopus seu decanus aut prepositus invadere sibi presumat El ut hec nostre constitutionis auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat per supervenientia tempora vigorem sigilli nostri impressione adnotari jussimus S Heinrici regis S Arnulfi Turonensis archiepiscopi S Gervasii Cenomannensis episcopi S Hugonis abbatis Sancti Benedicti Floriacensis S Landrici militis S Burcardi militis S Evrardi militis S Alberti militis S Hugonis militis cujus beneficium antea fuit Datum Aurelianis publice quinto nonas maii anno ab incarnatione Domini MXLIIII regis Henrici XIII Balduinus cancellarius subscripsit