utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870049

Charter Number: 04870049
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1113 - 1114
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Liquet omnibus catholice fidei cultoribus quod filii sancte matris Ecclesie qui ad funiculum hereditatis Christi pertinent in terra viventium portionem querunt Certum est enim quod providentia Dei sapientes hujus mundi in astucia eorum comprehendit et judices eorum in stuporem adducit humilibus autem dat gratiam Quippe potens est discingere balteum regum et precingere renes eorum fune Quamobrem ego Ludovicus prefata institutione eruditus dono gratie Dei rex Francorum constitutus providens examen districti judicii cui nudus erit abyssus humane conscientie notum facio presenti nationi et succedentium posteritati quod pro enormitate peccaminum nostrorum ut inde veniam adipisci mereamur et pro requie animarum nostrorum predecessorum Triguanum sancte Crucis villam hoc libertatis privilegio donamus quod consuetudines illas que regio more per venatores moleverant videlicet quod per violenciam apud homines istius ville et ad villam pertinentes hospitabantur atque per rapinam victum ab ipsis hospitibus exigebant insuper equos vel quelibet jumenta honerifera violenta exactione quasi ad victum canum deferendam rapiebant omnino abolemus regio decreto extirpamus Preterea Clichiacum et quicquid ad prefati Triguani potestatem contingit sub pretaxate libertatis astipulatione permanere concedimus Et quoniam sancte et gloriose Aurelianensi ecclesie satisfacere volumus nichil in supradicto Triguano nichil in Clichyaco vel in eis que ad Triguanum pertinent nos vel venatores nostri preter justum bremnagium nobis retinemus Itaque ne cursu temporum labente vento oblivionis tradatur verum sinu memorie reponatur sigillo nostro assignari precepimus Si quis autem contra hoc regale decretum nostrum ire presumpserit quasi reus regie nostre majestatis posthac reputetur et gladio anathematis perpetuo feriatur Actum est publice Aurelianis regnante Lugdovico rege quarto anno anno ab incarnatione Domini MCXIII Data per manus Stephani cancellarii ejusdem Aurelianensis ecclesie decani S Ludovici regis S Radulfi comitis S Anselmi dapiferi S Hugonis constabularii S Gisleberti buticularii S Guidonis camerarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter