utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870050

Charter Number: 04870050
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1113
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Ego Lugdovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum Convenit stili auctoritate certa fieri que non expedit in posterum oblivisci Ea nimirum consideratione notum facimus universis quam præsentibus tam futuris quod veniens in presentiam nostram Aurelianis Ræinaldus filius Stephani Cratiacensis ex parte sua et patris matrisque sue instanti prece celsitudinem nostram expetiit ut concordiam quam cum ecclesia Sancte Crucis Aurelianensis super diu habitis adversum se querelis convenienti diffinitione firmaverant erga ecclesiam et canonicos in manu caperemus ejusque concordie tenorem evidenti nostre munitionis in scriptum designaremus inditio Cujus nos precibus racionabiliter annuentes bonum duximus et querelas super quibus convenerant summatim attingere et ita competentius inite modum concordie pariter explicare Requirebat præfatus Stephanus Cratiacensis in terram Sancte Crucis Aurelianensis de Mazaio et ita quidem sive juste sive injuste longum habuerat equitatum quocienscunque vellet quocienscunque submoneret Requirebat etiam homines Sancte Crucis ex quo parrochiam et banleviam Maziacensem exirent in suos affirmans quod sui juris essent quocunque a parrochia illa et banlevia migrarent Requirebat preterea Bufetos et omnem eorum progeniem et Raimbaudi Pastonis in terra Sancte Crucis hereditatem Ceterum tandem decidens in lectum animæ suæ providere consuluit et recognoscens injuriam suam quæcunque in supradictis omnibus sive juste sive injuste habuerat videlicet equitatum de omnibus hominibus in terra Sancte Crucis manentibus cujuscunque sint homines a parrochia Maziacensi et banlevia sive Cratiacum sive quolibet alibi demigrantes Bufetos et omnem eorum progeniem omnem denique Raimbaudi Pastonis in terra Sancte Crucis hereditatem prefate ecclesie ipse et uxor ejus Ascelina et filius ipsorum Reinaldus penitus dimiserunt et nichil perpetuum de hujusmodi sese requisituros propriarum manuum juramento firmarunt Canonici vero Sancte Crucis pro tali injurie sue reformatione de captali suo quatuor XX libras et VIIII illis condonaverunt et XL libras insuper et duos cyphos argenteos de proprio contulerunt Quod ut ratum inconcussumque permaneat scripto commendari sigilli nostri auctoritate muniri nostrique nominis subterinscripto caractere corroborari precepimus et erga canonicos [] dictum est in manu cepimus Actum publice Aurelianis anno ab incarnatione Domini MCXLV regni vero nostri VIIII Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Radulfi Viromandorum comitis dapiferi nostri S Willelmi buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Cadurci cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter