utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870056

Charter Number: 04870056
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1124 - 1125
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Johannes Dei gratia Aurelianensis episcopus et Stephanus Sancte Crucis decanus Archembaudus quoque subdecanus et prepositus Notum fieri volumus cunctis fidelibus tam futuris quam et instantibus quod commune capitulum Sancte Crucis communi et humili peticione a nobis postulavit ut villam que Villare pium dicitur que videlicet huc usque prestitura extiterat jure perpetuo habendam et possidendam et cum ea clausum vinearum apud Cogsniacum ad communes usus capituli eis concederemus et in plenam capituli potestatem prorsus redigeremus Nos siquidem provida consideratione consilii possessiones et redditus eorum ipsis in servicio Dei minus sufficere diligentissime intuentes petitioni eorum annuendum digne censuimus et predictam villam cum clauso supradicto ita proprie et libere et jure perpetuo habendam et obtinendam eis concessimus ut neque nos neque successores nostri episcopus videlicet aut decanus aut prepositus neque aliquis major neque quilibet ministeriales nostri in ea vel in ejus appenditiis quicquam deinceps capiamus et ut plenius dicatur ibi nihil penitus habeamus neque aliquam ibi talliam vel consuetudinem quamlibet exigamus immo et villa et omnia ad eam pertinentia ita solius capituli propria habeantur et quicquid redditus in perpetuum illa reddiderit in communibus tantum canonicorum usibus expendatur Si quis autem predicte concessioni et institutioni nostre scienter in posterum obviare et inde aliquid presumpserit aut mutare aut minuere sciat se excommunicationis proculdubio sentenciam incurrisse Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate subterfirmavimus Actum publice anno incarnati Verbi MCXXIIII episcopatus autem nostri [XXVIII] regnante Ludovico rege anno XVII S Stephani decani S Philippi precentoris S Archembaudi subdecani et prepositi S Bartholomei capicerii Data per manum Algrini cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter