utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870064

Charter Number: 04870064
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0979
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei eterni et Sulvatoris nostri Jhesu Christi Ludovicus misericordia Dei rex Si liberalitatis nostre munimine quiddam conferimus beneficio et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostro relevamus juvamine atque imperiali tuemur munimine id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transiendam et ad eternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque tam presentium quam et futurorum sollertia quia adiens vir venerabilis Arnulfus Aurelianensis ecclesie humilis episcopus seneritatem nostram obtulit obtutibus nostris auctoritates predecessorum nostrorum videlicet serenissimi Karoli Imperatoris necnon Hludovici excellentissimi regis avi nostri atque progenitoris nostri Klotarii magnifici regis in quibus continebatur qualiter ei omnes res ecclesie sue perpetualiter ad deserviendum confirmaverant postulans atque humiliter obsecrans ut nos morem paternum sequentes easdem res eidem ecclesie simili precepto nostre auctoritatis confirmaremus Cujus nos petitionem benignam ratamque ducentes id agere decrevimus Res autem quas moderno tempore ipsa retinet ecclesia he sunt monasterium sancti Euvertii monasterium sancti Lifardi cum rebus que sunt in Pontivo et in Matisconensi pago et in Provincia ex eadem abbatia pertinentibus quarum hec sunt nomina in Pontivo villa Rahis cum omnibus sibi rebus pertinentibus monasterium S Maximini Monachorum item capella sancti Maximini juxta murum monasterium sancti Petri virorum monasterium sancti Petri puellarum monasterium sancte Crucis Gargogilensis monasterium sancti Aviti cella sancti Privati sancti Petri Tauriacensis sancti Saturnini sancte Marie Draviacensis item sancte Marie fabricate item sancti Johannis sancti Marcelli sancti Martini Crevensis item sancti Martini que est prope murum ipsius civitatis S Laurentii sancti Gervasi Puteum sancti Sigismundi sancti Vincentii sancti Sergii Buccus monasterii campum Bellum Screonas Marogilum Prisciniacum cum rebus omnibus ad predicta monasteria et ad cellas pertinentibus Sunt etiam he Silviniacus Pedeverius Bullus Masciacus Rofiacus Sennonaus Castellanus Vetus mansiones et Novavilla Liminiacus Buxiacus Nemaus Cautionus Cambonus Gaverdonus et alodus quem Karolus imperator seremissimus Theodrado dedit ad proprium et isdem Theodradus memorate ecclesie delegavit Item res cum mancipiis quas Deotimus et Agius ceterique venerabiles episcopi et alii Dei fideles eidem contulere ecclesie Res autem quas jamdictus imperator Karolus eidem reddidit ecclesie et postea gloriosus Rex Hludovicus suo confirmavit precepto he sunt Basilicas Ulmetus Perpetiacus Gevenoilus Marogilus Lidiacus Cadonnus cum villis ad se pertinentibus Buxerola Vienna Limogilo Silviniaco cum aliis rebus et mancipiis ad easdem villas pertinentibus Nos quoque utilitati ipsius ecclesie auctore Deo adminiculum ferre cupientes ob amorem Dei et memoriam avi nostri et genitoris predecessorumque nostrorum regum videlicet Francorum necnon et stabilitatem regni addimus res que Karolomannus rex eidem ecclesie reddidit Sunt autem he in pago Biturico villa que vocatur Caltesius et altera que vocatur Marsiacus in pago Nevernensi ad eundem Caltesium pertinens sive Pauliacum cum omnibus longe lateque aut prope positis pertinentibus et familia utriusque sexus in pago etiam Blesiaco villa que vocatur Curtis quam nuper sepedicte ecclesie Odo comes reddidit cum omnibus ad eam pertinentibus consentiente Hugone Franchorum duce beneficium etiam quoddam Gauzfridi comitis quod idem Hugo Arnulfo ejusdem ecclesie presuli consentiente eodem Gauzfredo reddidit Memoratas igitur cellas monasteria et villas cum nonis et decimis quas ipsa ecclesia de comitatu et de aliis villis que in beneficio continentur accipere consuevit seu alias cum rebus omnibus et mancipiis ad se pertinentibus quas modo et tunc jure et legaliter ipsa tenebat ecclesia nostra regali potestate per hoc nostre celsitudinis preceptum eidem denuo confirmamus ecclesie ut hoc nostre auctoritatis precepto prefatus pontifex et futuri sepedicte ecclesie pontifices per omnia et in omnibus que sibi necessaria fuerint utantur et defendant et liberum exinde et ex aliis rebus que eidem ecclesie a fidelibus Dei conlate sunt habeant potestatem Obtulit interea jamdictus venerabilis presul Aurelianensis ecclesie obtutibus nostris auctoritatem immunitatis predecessorum nostrorum regum videlicet atque imperatorum in qua erat insertum quod prefixus genitor noster et nominatissimus avus noster predecessoresque corum reges videlicet Franchorum ecclesiam Sancte Crucis cui auctore Deo ipse venerabilis episcopus preest sub suo munimine et defensione consistere fecissent et eorum immunitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine judiciarie potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia Ob rei tamen firmitatem postulavit nos jamdictus venerabilis episcopus ut paternum morem sequentes nostre immunitatis preceptum eidem fieri censeremus ecclesie Cujus petitionibus iterum libenter annuimus et hoc nostre immunitatis preceptum pro divini cultus amore et anime nostre remedio ad ipsam sanctam sedem fieri decrevimus per quod precipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate aut nullus ex fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris in ecclesias aut loca seu reliquas possessionnes quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri juste et legaliter memorata tenet ecclesia nec in eas res que deinceps a catholicis eidem conlate fuerint ecclesie ad causas audiendas vel freda aut tributa teloneaque exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes distringendos seu alias redibitiones ant inlicitas occasiones [requirendas] nostris et futuris temporibus ingredi audeat neque ea que supra memorata sunt exigere penitus presumat sed liceat prefato presuli suisque successoribus res predicte ecclesie cum monasteriis cellis villis sibi subjectis et rebus omnibus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus una cum telonei medietate sive porta Parisiaca sicut in precepto avi nostri predecessorumque nostrorum continetur vel etiam nonis vel decimis de quibuscumque locis vel pagis sibi pertinentibus sub tuitionis atque immunitatis nostre defensione remota totius judiciarie potestatis inquietudine quieto ac libero ordine possidere et nostro fideliter parere imperio et pro incolumitate nostra seu etiam totius regni a Deo nobis conlati ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi stabilitate una cum clero et populo sibi subjecto Dei immensam jugiter exorare clementiam et quidquid de prefatis rebus ecclesie jus fisci exigere poterat in integrum eidem concessimus ecclesie scilicet ut perpetuo tempore in eodem loco Deo famulantibus ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum sit Illud quoque nostro huic precepto interseri placuit ut si aliquis per tot annarum curricula vel a tempore domni et genitoris nostri Hlotarii et pie recordationis avi nostri Hludovici scilicet ac Karoli Magni usque ad hoc tempus aliquid ex rebus vel mancipiis jamdicte ecclesie quolibet malo vel perverso ingenio vel persecutione aliqua imminente seu qualibet tarditate vel negligentia interveniente invadendo vel subtrahendo abstulit vel si quislibet ex predicte ecclesie mancipiis quocumque malo ingenio a servitio ipsius se occultavit vel subtraxit aut fuga lapsus est et hoc prelatus ipsius ecclesie vel sui successores approbare una cum advocatis vel testibus idoneis potuerint ita per hoc celsitudinis nostre preceptum approbent et in integrum que sua fuerint ipsa recipiat ecclesia sine alicujus contradictione vel intromissione potestatis Hoc vero nostre auctoritatis preceptum ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sancte Dei ecclesie per diuturna conservetur tempora manu propria subterfirmavimus et anuli nostri impressione insigniri jussimus Signum domini Hludovici gloriosissimi regis Francorum Ego Arnulfus ad vicem domni Adalberonis archiepiscopi atque archicancellarii recognovi Actum anno Incarnationis Dominice DCCCCLXXVIIII secundo die regie ordinationis ejusdem indictione VII V idus junii Actum Compendiensi palatio in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter