utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870068

Charter Number: 04870068
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1021
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
Quoniam rerum gestarum memoria litteris veracius et sine errore recolitur utile duximus nos scilicet capitulum Sancte Crucis et abbas sancti Petri Carnotensis pactum societatis que inter nos in capitulo nostro ab omnibus concessa est litterarum memorie commendare Notum sit igitur successoribus utriusque partis quod abbas sancti Petri Carnotensis Willelmus sepius nos adierit negans ut medietatem decimarum terre quam terram ecclesie sue dederat rex apud Niz quas decimas juris ecclesie nostre manifestum est esse ipsi ecclesie sue concederemus Cujus petitioni non statim adquievimus sed tandem considerantes quod multis expensis et magno labore terram illam que deserta fuerat excoluissent et quod pluribus donis potentes vicinorum castellorum eis parcare conveniat et insuper intelligentes quod per eos ipse decime fidelius exigentur et servabuntur peticioni eorum tali pacto adquievimus ut ipsi ecclesiam que ibi facienda erat de suo facerent et nos medietatem reddituum haberemus et si sacerdos ibi ponendus esset per prepositum nostrum et per monachum obedientiarium prius nobis deinde illis presentaretur neque absque utrorumque consensu ibi constitueretur Similiter et graneam in qua decima colligenda fuerit ipsi de suo facerent decimarius vero qui decimam ad graneam deferre deberet a nobis et ab illis ponendus esset et utrisque fidelitatem faceret Quod si duo ponendi essent ipsi unum et nos alterum poneremus et suus nobis et noster illis fidelitatem faceret quod fideliter decimam conservaret Cum autem custodiende granee custodes ponentur nos nostrum ponemus et de nostra parte conducemus et ipsis monachis fidelitatem faciet et si ipsi monachi servientem posuerint ad custodiam ipsius granee nobis fidelitatem faciet Si autem ipsi monachum ponere voluerint ad custodiam granee faciant nobis tamen per servientem unum fidelitatem faciat Et si nos canonicum nostrum ad custodiam granee ponere voluerimus similiter per unum servientem monachis fidelitatem faciat Postquam vero decima excussa fuerit cum mina dividatur et farragium similiter equaliter Hoc pactum factum est in capitulo Sancte Crucis in presentia domni Ludovici regis anno regni sui III presente Johanne Aurelianensi episcopo Affuerunt etiam testes ex parte canonicorum Stephanus decanus Archembaldus subdecanus Seguinus precentor Buchardus archidiaconus Gislebertus archidiaconus ex parte vero ecclesie Sancti Petri Carnotensis Willelmus abbas Willelmus prepositus ecclesie Carnotensis Hugo prepositus Hugo archidiaconus Blesensis Philippus subdecanus sancti Aniani Warinus capicerius Salomon canonicus sancte Marie In conducendo presbitero canonici sancte Crucis nichil dabunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter