Charter Document - 04870069
Charter Number: 04870069
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1122 - 1143
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1122 - 1143
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Ego Stephanus Sancte Crucis decanus et totum ejusdem ecclesie capitulum omnibus tam clericis quam laicis notum esse volumus quod inter nos et Simonem filium Malgerii singulis annis lis et contentio nascebatur de decima scilicet nostra quam apud sanctum Martinum super Ligerulum habebamus et sua quam ibidem juxta nostram habebat quod vicissim servientes nostri et sui eam sicut eis ad animum veniebat occupabant Quam contentionem penitus auferre cupientes communi consilio totam nostram decimam quam in predicto territorio habebamus cum ipsius Simonis decima communicavimus tam de annonna quam de vino eo siquidem pacto quod ante messes nos canonici sive prepositus noster decimatorem ad messium decimam congregandam ponemus et inde fidelitatem et nobis et Simoni faciet et si inde foris fecerit communi consilio nostro scilicet et Simonis aut expelletur aut remanebit et si emendatio inde accepta fuerit nos inde duas partes Simon vero terciam habebit Post excussionem messium primum presbiter mestivam suam recipiet totum reliquum inter nos et Simonem ita dividetur quod duas partes ipsius habebimus Simon terciam de farragio similiter Quod si nos aut Simon de predictis decimis olim deperditum aliquid recuperare poterimus in commune totum ponetur et ad prioris modum dividetur de vino quoque serviens noster qui illud colliget et nobis et Simoni fidelitatem faciet sicut de annona dictum est et habebimus inde duas partes Simon autem terciam preter clausum nostrum capicerie quod nullam decimam dabit Factum est hoc pactum in capitulo Sancte Crucis concedente hoc Bartholomeo capicerio de cujus feodo pars illa est que ad Simonem pertinet ita quoque quod quicquid ei foris fecerit Simon capicerio capicerius nullam habebit potestatem ibi aliquid sasiendi donec divisa pars Simonis a nostra fuerit postquam autem divisa a nostra fuerit ipsius pars inter Simonem et capicerium inde conveniat nos inde non intromittemus []