utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870069

Charter Number: 04870069
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1079 - 1080
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
Ego Stephanus Sancte Crucis decanus et totum ejusdem ecclesie capitulum omnibus tam clericis quam laicis notum esse volumus quod inter nos et Simonem filium Malgerii singulis annis lis et contentio nascebatur de decima scilicet nostra quam apud sanctum Martinum super Ligerulum habebamus et sua quam ibidem juxta nostram habebat quod vicissim servientes nostri et sui eam sicut eis ad animum veniebat occupabant Quam contentionem penitus auferre cupientes communi consilio totam nostram decimam quam in predicto territorio habebamus cum ipsius Simonis decima communicavimus tam de annonna quam de vino eo siquidem pacto quod ante messes nos canonici sive prepositus noster decimatorem ad messium decimam congregandam ponemus et inde fidelitatem et nobis et Simoni faciet et si inde forisfecerit communi consilio nostro scilicet et Simonis aut expelletur aut remanebit et si emendatio inde accepta fuerit nos inde duas partes Simon vero terciam habebit Post excussionem messium primum presbiter mestivam suam recipiet totum reliquum inter nos et Simonem ita dividetur quod duas partes ipsius habebimus Simon terciam de farragio similiter Quod si nos aut Simon de predictis decimis olim deperditum aliquid recuperare poterimus in commune totum ponetur et ad prioris modum dividetur de vino quoque serviens noster qui illud colliget et nobis et Simoni fidelitatem faciet sicut de annona dictum est et habebimus inde duas partes Simon autem terciam preter clausum nostrum capiceriæ quod nullam decimam dabit Factum est hoc pactum in capitulo Sancte Crucis concedente hoc Bartholomeo capicerio de cujus feodo pars illa est que ad Simonem pertinet ita quoque quod quicquid ei forisfecerit Simon capicerio capicerius nullam habebit potestatem ibi aliquid sasiendi donec divisa pars Simonis a nostra fuerit postquam autem divisa a nostra fuerit ipsius pars inter Simonem et capicerium inde conveniat nos inde non intromittemus[]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter