utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870072

Charter Number: 04870072
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1122 - 1143
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Nihil eque magnum ac gloriosum operari creditur liberalis prelatorum magnificentia quam ut ecclesiarum libertatem studio pietatis semper augere intendat et inobitas consuetudines quas ad earum gravamen usus in tenorem juris adduxit rationabili providentia relavare et ab occupantium manibus retrahere Cujus rei notitia ego Manasses Aurelianensis ecclesie minister humilis dilectorum fratrum nostrorum canonicorum Beati Martini Turonensis gratiam et ejusdem ecclesie utilitatem diligenter attendens controversiam inter Lancelinum et quosdam antecessores ejus cum prenominatis canonicis diu ventilatam pro posse meo studui pacificare et composite modum pacis scripto et memorie commendare duxi necessarium Simone autem fratre Lancelini adhuc superstite inter canonicos Beati Martini et ipsum Simonem de quibusdam pravis consuetudinibus quas apud Sodobrium usurpabat fuit contentio scilicet hospitalitio expeditione vel justitia super homines Beati Martini Eodem vero Simone in articulo mortis posito ubi non habet locum mendacium Deo et mihi ejus ministro qui vocatus a Simone ut venirem illi affui morituro confessus est et non negavit prefatas consuetudines se injuste requisisse quas satisfaciens in manu nostra penitendo dimisit Simone vero viam universe carnis ingresso successit Lancelinus frater ejus et quas Simon consuetudines dimiserat et injuste accepisse cognoverat iterum requisivit et canonicos inquietatos capere presumpsit unde a nobis datum et a domino papa confirmatam anathematis subivit sentetiam Tandem domini regis Ludovici commonitione et date metu sententie archiepiscopi Turonensis Engebaldi et meo consilio terminandam hanc commisit contentionem Dominus itaque archiepiscopus et ego et nobiscum alii prudentes viri ad consulendum super hoc convenimus presente Lancelino sollicite de jure suo unicuique assignando Provida itaque consideratione decrevimus quatenus quas Simon frater ejus consuetudines dimiserat scilicet hospitalitium et expedicionem et justitiam quam ex consuetudine ipse Lancelinus super homines Beati Martini exigebat omnino dimitteret nisi prepositus Beati Martini requisitus vel impotenter vel negligenter ab ea deficeret Addidimus etiam quod pro his que dimiserat censamentum quod in singulis domibus de Sodobrio habebat uno constans sextario ad mensuram justam et rasuram vendendi et emendi in villa ei in duplo redderetur exceptis domibus cimeterio adjacentibus suum pristina consuetudine censamentum reddentibus Amplius si Vindocinensis comes vel quilibet alii dominum Belgenciaci ad guerram procuraverint homines Beati Martini de Sodobrio illi et preposito et hominibus ejus in quantum terra Beati Martini censamentaria extenditur impendent auxilium iis tamen exceptis comite Theobaudo canonicis et preposito Beati Martini Sic dispositum placuit Lancelino et dimisit in manu Bartholomei prepositi Beati Martini cum cutello satisfaciens que dimitenda decrevimus Quod ne queat oblivione deleri sigilli nostri attestatione firmavimus Actum publice in pratis Herbelliaci anno incarnati Verbi MCLIII ordinatis in ecclesia S Crucis majoribus personis Simone decano Girardo cantore Zacharia subdecano Radulfo capicerio Hujus rei testes affuerunt dominus Engebaldus Turonensis archiepiscopus Bartholomeus prepositus Ernaldus hospitalarius Georgius granitarius Hugo succinctor Hugo de Sodobrio Johannes Senebaudi Durannus de Sodobrio de hominibus vero illius terre Henricus major Robertus major Hugo de Alodo major Obertus de Capella Aubertus de Alodo Hugo Gueinare Andreas Kerrechat Gilo filius Gauterii Asini Bartolomeus de Ponte
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter