utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870074

Charter Number: 04870074
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1146 - 1185
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Manasses Dei permissione victoriosissime Crucis ecclesie minister humilis notum fieri volumus fidelibus universis tam futuris quam presentibus quod canonicorum de Firmitate Abreni peticioni adquiescentes gratum impertientes assensum ecclesiam de Naim quam a manu capituli Sancte Crucis censualem receperunt eisdem canonicis et ecclesie beati Bartholomei confirmavimus et in perpetuum integre possidendam concessimus Partem etiam illam prefate donavimus ecclesie quam nobis retinueramus et Arraudo qui eam jure hereditario reclamabat ad censum decem solidorum nobis et quibuscumque nostra voluntas fuisset singulis annis reddendorum quamdiu viveret donaveramus videlicet ut hoc modo a manu laicali eam rethrahere et redimere possemus Quamdiu autem Arraudus vixerit partem istam prout ei concessimus possideat atque ecclesie Beati Bartholomei et canonicis annuatim censum reddat prenominatum et post ejus decessum totum absque aliqua heredum ipsius reclamatione et calumpnia ad prefatos redeat canonicos in eadem libertate et quiete qua et alie ecclesie que proprie ad Sancte Crucis capitulum spectare videntur consistunt Eo siquidem tenore prefatam eis concessimus ecclesiam ut singulis annis octavo die ante Ascensionem triginta solidos Aurelianensis monete capitulo Sancte Crucis persolvant qui die Ascensionis inter clericos ad processionem euntes dividantur Ecclesia vero libera et quieta permaneat absque circada et sinodo et aliqua exactione episcopi archidiaconi archipresbiteri Si vero casu aliquo contigerit quod census ad predictum non reddatur terminum utramque ecclesiam videlicet de Firmitate et de Naim tam diu ex pacto a divino interdicimus officio donec census cum condigna satifatione reddatur Preterea in festo beati Thome singulis annis libram cere persolvant ad anni novi illuminationem Quod ne queat latere posteros ut ecclesia de Firmitate hoc donum et universa quibus dotata est liberius et firmius possideat scripto commendavimus et sigilli nostri actoritate corroborari precepimus Actum publice in capitulo Sancte Crucis astantibus majoribus personis Simone decano Girardo cantore Zacharia subdecano Radulfo capicerio Buccardo archidiacono Datum per manum Algrini cancellarii Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter