utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870104

Charter Number: 04870104
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1187
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ego Rainaldus de Niverno notum fieri volo omnibus ad quos littere iste pervenerint quod debeo decano et ecclesie Aurelianensi C libras et CX sol giemenses pro damnis in terra sua sibi illatis Et quia consuetudinem erbergagii in terra Sancte Crucis que est ultra Ligerim ex parte Cufi scilicet apud Chauteium vel alibi me habere dicebam quod decanus et capitulum negabant donec C libras et CX solidos giemenses ego vel heredes mei ecclesie et decano reddiderimus nichil in terra illa nec ego nec heredes mei capiemus Postquam vero pretaxatam pecuniam ego vel heredes mei ecclesie vel decano reddiderimus res erit in eo statu in quo erat XL diebus ante motam controversiam Juravi eciam quod predictam terram et homines et a meis et ab omnibus bona fide pro posse meo defendam Verum si mei vel ego in terra illa aliquid forisfacerimus ad submonitionem ecclesie Aurelianensis infra XL dies hoc faciam emendari Rogavi etiam dominum Nivernensem ut si forte contra tenorem hujus scripti agerem vel heredes mei tam in me quam in terram meam et heredes meos ad submonicionem ecclesie Aurelianensis excommunicationis sentenciam promulgaret Et ut hoc ratum et inconcussum perseveret huic carte sigillum nostrum impressimus Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXXVII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter