utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870127

Charter Number: 04870127
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1200
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
Philippus Dei gracia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Willelmus de Capella serviens noster de mandato nostro fecit inquisitionem per bonos et legitimos viros quid juris capitulum Sancte Crucis Aurelianensis et homines sui haberent in nemoribus suis qui dicuntur nemora Sancte Crucis in quibus solent capere nemus Capiant hoc modo quod canonicus Sancte Crucis qui residens erit in ecclesia Sancte Crucis singulis annis in nemoribus predictis capiet tantummodo XX quadrigatas lignorum persona vero ejusdem ecclesie que in ecclesia residens erit singulis annis in nemoribus predictis capiet tantummodo XXX quadrigatas lignorum excepta quadriga decani [] Homines de Trino de Clychi de Barbero de Maso de Bessi et de Assartis sument nemus mortuum ad ardendum in bosco capituli et non possint vendere neque dare et in nemore Camaut furca et festa et le chevron charperes et palum pugillarem et vimen ad claudendum et tres forestarii de Trieno de nemoribus capituli dare poterunt nemus mortuum ad censum cui voluerint et homines de villis predictis non poterunt capere nemus sine forestario de Trilo Renaudo Limaux Domus de Gervasia et manentes in ea capient quidquid necessarium erit ad ardendum et hospitandum in corpore domus et hospitum nemus mortuum Quod ut perpetuum robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato precepimus confirmari [Actum] apud Montem Argi anno ab incarnatione Domini MCC primo regni vero nostri XXII Astantibus[] Data vacante cancellaria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter